« »
 
[]« Archimandrita » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 367c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCHIMANDRITA
ARCHIMANDRITA, Abbas generalis, seu
Princeps Monachorum
, uti appellatur in Regula S. Isidori cap. 6. ex Græc. ἀρχιμανδρίτης. Papias : Archimandrita, pater Spiritualium ovium, keremita agens annos fere 50. Memphitici et Palæstini Archimandritæ, apud Sidonium lib. 8. Epist. 14. Avitus Viennens. Epist. 2 :
Copiosæ Monachorum multitudinis præpositus fuit, cujus officii personas Episcopi Orientales Archimandritas appellant.
Regula S. Columbani cap. 7 :
Cum tanta pluralitas eorum sit, ita ut mille Abbates sub uno Archimandrita esse referantur.
Adde Concilium Forojuliense ann. 791. cap. 7. Hist. translat. S. Sebastiani cap. 6. n. 24. Ughell. tom. 7. Ital. sacr. pag. 1298. etc. Vide Glossar. med. Græcit. in voce Μάνδρα.
Archimandrita, Quivis Prælatus, etiam Archiepiscopus. Dagobertus Archiepiscopus Bituricensis in Charta ann. 990 :
Primæ sanctæ Bituricensis Ecclesiæ sedis Archimandritam se inscribit.
In Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ
Amblardus Lugdunensis Archimandrita
dicitur. Adde Alcuinum Epist. 72. Vitam S. Gebehardi Archiepisc. Salisburg. apud Canisium tom. 6. pag. 1251. Vitam S. Adalberti Episc. Pragens. n. 6. 9. et Vitam S. Theodardi apud Catellum pag. 757. Analecta Mabillonii tom. 1. pag. 98. etc. Ita etiam ab Justiniano usurpatam hanc vocem observarunt alii. Vide Mandra.