![[]](img/image.png)
ARCHIMINISTER Sacri Palatii, Dignitas Palatina, qua donati leguntur Boso Dux, Richildis Augustæ frater,
sub Carolo Calvo in Synodo Ticinensi ann. 876. et in Tabulario S. Benigni apud Perardum
pag. 154. et Suppo Piceni Comes sub Ludovico juniore, apud Guillelmum Bibliothec.
in Hadriano II. pag. 229. 230. 232. Idem autem sonat quod Major domus, qui cæteris
domus Regiæ Ministris, seu Officialibus præerat, et Magister officiorum apud
Romanos Impp. dicebatur. Vide Minister.
◊ Neque alia, opinor, fuit dignitas
Ministri Imperatoris et Imperii, quam Matfrido Proceri Palatii et Comiti Aurelianensi sub Ludovico Pio adscribit Agobardus Lugdun. ad quem scribens, hæc subdit pag. 207 :
Elegit vos ante mundi constitutionem futurum nostris periculosis temporibus Ministrum Imperatoris et Imperii, et præ cæteris honorificavit, et ditavit, etc... constituitque vos in latere summam regentis, quatenus et in dispositione æquitatis illi essetis suffragator, et in remuneratione beatitudinis particeps.