![[]](img/image.png)
ARCHIPRÆSUL, apud Galfridum Monemuth. Hovedenum, Ditmarum, et alios ; Archiepiscopus.
P. , 1766.
◊ Episcopis quoque, iis
scilicet qui se archiepiscopos ratione pallii inscribebant, hunc titulum concessum fuisse
reperimus. Charta fundat. S. Maglorii Paris. ex Chartul. ejusd. ch. 1 : Vir prætaxatus honorabilisVide supra Archiepiscopus.(Hugo Franciæ dux)nostram petiit clementiam præceptum firmitatis a nobis fieri ex rebus, quas idem pie monasterio SS. Bartholomei apostoli et Maglorii Archipræsulis Britanniæ, urbis scilicet Dolensis contulit, quod fundavit in urbe Parisiaca.