« »
 
[]« Archiepiscopus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 366a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCHIEPISCOPUS
ARCHIEPISCOPUS, Papiæ Summus Episcoporum, qui tam Metropolitanis quam Episcopis præsidet. Rabanus lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 5 :
Ἀρχιεπίσϰοπος Græco vocabulo dicitur, quod sit summus vel Princeps Episcoporum : tenet enim vicem Apostolicam, et præsidet Episcopis cæteris : singulis enim provinciis præeminet, quorum auctoritate et doctrina cæteri Sacerdotes subjecti sunt, sine quibus reliquis Episcopis nihil agere licet, nisi quod singulis in propria parochia commendatum est. Solicitudo enim totius provinciæ ipsi commissa est, et omnes superius designati ordines uno eodemque vocabulo Episcopi nominantur ; sed privato nomine quidem utuntur propter distinctionem potestatum, quam singulariter acceperunt.
Quæ quidem hausit ex Isidoro lib. 7. Orig. cap. 12. ubi loquitur juxta disciplinam sæculi sui, ut pluribus observat Marca in Dissertat. de Primatu Lugdun. n° 47. Alias enim Archiepiscopus est qui Metropolitanus, et sub se Episcopos habet. Gillebertus Lunicensis Episcopus de Usu Ecclesiastico :
Cui rursum duo Episcopi cum suis Ecclesiis uni Archiepiscopo subjunguntur, cujus Ecclesia subscribitur diœcesis, et habet in propria sede septem gradus, et tres ordines Fidelium. Habet ergo extra Parochias et Monasterium, et ut plurimum viginti Episcopos regit, ut minimum vero tres.
Archiepiscopi vocem a Patriarchis Alexandrinis primum invectam quidam volunt, qui cum primo soli essent in Ægypto Episcopi, creatis subinde aliis, ut est in Eutychii Originibus, Archiepiscopos se nominarunt. Primus autem videtur hoc usus vocabulo S. Athanasius[] Apol. 2. pag. 791. Alexandrum Patriarcham Alexandrinum ita indigitans. Dehinc in Concilio Ephesino ann. 431. Cyrillus Hierosolymorum, et Cælestinus Romanorum Archiepiscopi appellantur. Sic etiam Leo I. PP. non semel in Concilio Calchedonensi et Damasus PP. in Libello precum Marcellini et Faustini pag. 66. Anastasius de S. Felice :
Venerabilis Felix Archiepiscopus sedis Apostolicæ urbis Romæ.
Vide Cujacium ad Novellam 11. Leonem Allatium lib. 1. de Consensu utriusque Ecclesiæ cap. 18. Morinum lib. 1. Exerc. cap. 10. Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 56. Joannem Marshamum in Præfat. ad tom. 1. Monastici Anglic. etc.
Archiepiscopi etiam interdum dicti ipsi Episcopi, quibus ex quadam prærogativa jus pallii concessum est a summis Pontificibus. Idque in Occidente aliquoties observatum infra videre est in verbo Pallium. At cum in Oriente Metropolitanorum et Archiepiscoporum eamdem esse dignitatem scribat Balsamon in Medit. et in eo solummodo differre, quod Metropolitanus habeat sub se Episcopos, in quos jus exerceat, Archiepiscopus nullos, videntur ii Archiepiscopi aliquid habuisse commune cum Episcopis, quibus jus pallii concessum est a summis Pontificibus quibus perinde in nullos Episcopos jus erat, sola pallii dignitate et Archiepiscopi titulo cæteris superiores.
Archiepiscopus Sacri Palatii, Idem qui Archicapellanus. Vide Capellanus.
P. Carpentier, 1766.
Vide Tract. novum de re diplom. tom. 5. pag. 130.
P. Carpentier, 1766.
Archiepiscopi dicti præterea ii episcopi, qui primi in ecclesia sederunt ; qua ratione Archiepiscopi titulo donatur S. Dionysius primus ecclesiæ Parisiensis episcopus. Vide Felibian. Hist. Sandion. pag. 531. et infra Archipræsul. Quo vero tempore Archiepiscopi vox usurpari cœpit in Galliis nostris, consule Mabill. tom. 2. Oper. posthum. pag. 452.
Archiepiscopare, in Archiepiscopum creare, seu potius Ecclesiam Archiepiscopali titulo donare, Gall. Eriger en Archevêché. Diploma Agapeti II. PP. ad calcem Chronici Reichersperg. :
Supradictam Lauriacensem Ecclesiam... Archiepiscopamus, et in culmen Metropolitanum sublimamus.
P. Carpentier, 1766.
Archiepiscopari, Esse archiepiscopum. Vocabul. compend.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Archiepiscopium, Archiepiscopatus. Vetustæ membranæ apud Ludewig. tom. 8. pag. 172 :
Ottonem Magnum fundatorem Archiepiscopii Magdeb.