« »
 
[]« Archipresbyteri » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 369a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCHIPRESBYTERI
ARCHIPRESBYTERI dignitas alia fuit prioribus sæculis, alia posterioribus. Olim quippe Archipresbyteri dicti, qui in Ecclesia cathedrali Episcopi quodammodo Vicarii erant. Isidorus in Epist. ad Leudefredum Cordubensem Episcopum :
Archipresbyter se esse sub Archidiacono, ejusque præceptis, sicut Episcopi sui, obedire sciat, et quod specialiter ad ejus ministerium pertinet, super omnes Presbyteros in ordine positos curam gerere, et assidue in Ecclesia stare ; et quando Episcopi sui absentia contigerit, ipse vice ejus Missarum solennia celebret, et Collectas dicat, vel cui ipse injunxerit.
Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. ult. :
Sunt etiam Archipresbyteri in Episcopis, (f. Episcopiis) Canonicorum curam gerentes.
Breviloquus :
Archipresbyter, Princeps Presbyterorum, vel qui supra Clericos in aliqua Ecclesia habet aliquam jurisdictionem Ecclesiasticam secundum consuetudinem loci.
De Archipresbyteris [] Ecclesiarum Cathedralium intelligendus Liberatus Diaconus cap. 14 :
Novissime in Proterium universorum sententia declinavit, utique cui et Dioscorus commendavit Ecclesiam, qui et eum Archipresbyterum fecerat.
Ut et Concilium Carthaginense IV. ann. 398. can. 17 :
Ut Episcopus gubernationem viduarum, et pupillorum ac peregrinorum non per se ipsum, sed per Archipresbyterum, aut per Archidiaconum agat.
Concilium Emeritense ann. 666. can. 10 :
Communi deliberatione sancimus, ut omnes nos Episcopi, infra nostram provinciam constituti, in cathedralibus nostris Ecclesiis, singuli nostrum Archipresbyterum, Archidiaconum, et Primisclerum habere debeamus.
Observat Ughellus in Ecclesia Veronensi etiamnum Archipresbyteralem dignitatem primam esse a Pontificali, ut in Perusina, Innocentius III. PP. lib. 1. Epist. pag. 30. Edit. Venetæ. Sixtus V. ann. 1586. apud eumdem Ughellum in Episcopis Tusculanis :
Archipresbyteratum, qui dignitas major post Pontificalem.
Vide Gregor. Turon. lib. 1. de Miracul. cap. 78. et Joan. de Deo in Pœnitentiario lib. 5. cap. 11. Ekkehardus iv. Cas. S. Gall. cap. 10. Pertz. pag. 136. vol. 2. lin. 44 :
Invidi monachis nunc temporis episcopi... ministros odii et invidiæ injustæque potentiæ holophernicos asciscunt sibi Archipresbyteros, qui animas hominum Carissime appretiata, vendant, feminas nudatas, etc.
Vide ibi notata.
Archipresbyteri deinde dicti, qui hodie Decani rurales, Archidiaconis subjecti.
Archipresbyter, quod alicubi dicitur Decanus
, in Concilio Claromontano ann. 1095. can. 3.
Archipresbyteri vicarii
in Concilio Turonensi II. ann. 567. can. 19.
Qui Presbyterorum, qui per minores titulos habitant, vitam jugi circumspectione custodiunt, etc
. in Capitulis post Synodum Ravennatem ann. 904. apud Baron. n. 26. De his agunt idem Concilium Turonense II. ann. 567. can. 7. Autissiodor. ann. 578. can. 20. 43. 44. Synod. Remensis ann. 630. can. 19. Ticinensis ann. 850. can. 13. 853. can. 5. 6. Capitula Caroli Calvi tit. 5. cap. 3. Gregorius IX. lib. 1. tit. 34. Joan. de Deo loco laudato, etc. De Archipresbyteris etiam multa congessit Morinus de Sacris Ordinib. part. 3. Exercit. 15. cap. 2. Vide Murator. Antiquit. Ital. dissert. 74. tom. 6. col. 413.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Archipresbyteros etiam Archidiaconorum officio functos fuisse in quibusdam saltem Ecclesiis, ut Gratianopolitana, patet ex decreto Alamandi Episcopi, qui totam distribuit diœcesim in quatuor regiones, quarum una a Decano, aliæ tres a totidem Canonicis, qui Archipresbyteri dicuntur, erant visitandæ : quod munus est Archidiaconorum. Vide Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 135.
P. Carpentier, 1766.
Archiprêtre, Grand-prêtre, apud Judæos summus pontifex. Vita J. C. MS. ubi de Zacharia :
Ses peres estoit Arceprestre,
De cele loy estoit lors mestre.
Archipresbyter Franciæ dicitur Furaldus Abbas S. Dionysii in Epistola Adriani PP. apud Flodoardum lib. 2. Hist. Remens. cap. 17. qui cap. 12.
Summus Capellanus Regis Pipini
indigitatur.
Archipresbyter Cardinalium, apud Bennonem in Gestis Hiltebrandi pag. 40. tituli S. Mariæ Majoris nempe. Vide Cardinalis.
Archipresbyter Capellanorum, in Ecclesia Placentina, de quo et ejus electione extat Charta Jacobi Prænestini [] Episcopi ann. 1236. apud Petrum Mariam Campum in Histor. Eccles. Placentin. part. 1. pag. 392.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Archipresbyter Civitatensis. Bulla Pii Papæ IV. pro Episcopatu Antverpiensi anno 1560. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 315. B :
Ac in eadem Ecclesia Antverpiensi unum Archipresbyteratum Civitatensem pro uno Archipresbytero Civitatensi, qui curam Rectorum parochialium Ecclesiarum, Sacramentorum et verbi Dei per civitatem (habeat.)