« Cardinalis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 164a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARDINALIS
CARDINALIS, Præcipuus, principalis. Quatuor venti Cardinales, apud Servium ad 1.
Æneid. Scapi Cardinales, apud Vitruvium lib. 4. cap. 6. Cardinalia Christi
opera, apud Cyprianum. Augustinus lib. 1. de Baptism. præcipuos partis Donati
Cardinales vocat. Princeps cardinalis, apud Senatorem lib. 7. Epist. 31.
Ita in Notitia Imp. non semel. Cardinalis Missa, in lib. 2. Miracul. S. Bertini
cap. 7. et apud Bovonem de Invent. S. Bertini cap. 12. Vide Missa Cardinalis.
Cardinale altare, apud eumdem cap. 3. quod principalis ara eidem dicitur
cap. 7.
Cardinales Ecclesiæ Romanæ, de quorum origine ita sentiendum. Ædes sacræ in civitatibus duplicis potissimum
fuere generis : aliæ enim parochiarum, uti nunc dicuntur, vice erant, quas Titulos
vocabant, ad quas conveniebant fideles, divinas Liturgias audituri, et sacram Eucharistiam
percepturi. Aliæ dicebantur Diaconiæ, erantque publicæ quodammodo pauperum
hospitales domus, quibus adjuncta erant Sacella, quæ Diaconiæ perinde nomen,
potissimum labente sæculo, obtinuere. Priori ædium sacrarum generi præerant
Presbyteri, alteri Diaconi. Si quæ vero aliæ ædes sacræ essent in civitatibus,
Oratoria dicebantur, in quibus nec Baptismus celebrari, nec Sacramenta fidelibus
ministrari fas erat ; sed tantum Missæ privatæ a Capellanis, seu a Presbyteris quos
Locales nuncupabant, tanquam alicui loco addictos, fiebant. Ut igitur ab
illis Oratoriis cæteræ ædes sacræ distinguerentur, Cardinales appellatæ sunt, seu
Tituli Cardinales, id est, principales et præcipuæ, quemadmodum earumdem
Presbyteri itidem Cardinales nuncupati sunt.
◊ Præsertim vero id Romæ obtinuit : nam et si Presbyteri
Cardinales universim appellentur Parochi, uti suo loco docemus, is potissimum
titulus attributus fuit Presbyteris, qui titulis ejusdem urbis addicti erant, id
est, Ecclesiis parochialibus : qui quidem tituli Cardinales primæ sedis dicuntur in
Capitulis Aytonis Episcopi Basil. cap. 90. Horum eximia semper fuit dignitas, ut qui summo
Pontifici sacra facienti, et in Stationibus ac Processionibus adessent, eique
ministrarent :
quos ideo Presbyteros sui Cardinisvocabant, ut Leo IV. PP. in Synodo Romana ann. 853. et Joannes VIII. PP. Epistola 83. 89. quemadmodum etiam Diaconi Diaconiarum in iis muniis quæ Diaconorum officium spectabant, quos Cardinales etiam appellarunt, quod cum Presbyteris Cardinalibus summo Pontifici adessent, vel quod præcipui essent ex ordine Diaconorum. Hos Diaconos in Cardine constitutos in urbe Roma appellant Capitularia Caroli Magni lib. 1. cap. 139. 133. ubi eorum dignitas satis innuitur. Sed et ejusmodi Diaconias interdum in titulos Cardinales Presbyterorum erectas docet Baronius ann. 603. n. 3. In suis vero parochiis Cardinales Presbyteros Romanos id munii obiisse, quod cæteri Ecclesiarum parochialium Presbyteri, satis docet Constitutio Joannis VIII. PP. de Jure Cardinalium edita ab eodem Baronio ann. 882. n. 8.
P. , 1766.
Cardinales nuncupati non ii modo, qui Romæ ecclesiis parochialibus præerant, sed et in aliis
passim ecclesiis ; ita etiam dicti canonici vel presbyteri, qui episcopo a consiliis
erant. Charta Anselmi archiep. Mediol. in Chartul. Cluniac. ch. 136 : Notum fieri volumus, quod nos in nostra Mediolanensi ecclesia cum nostris Cardinalibus, etc.Bulla Bened. PP. VII. ann. 975. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 313. col. 2 :
Cardinales quoque presbyteri, fratre nostro Theodorico archiepiscopo missam celebrante, dalmaticis..... utantur.Quæ appellatio etiamnum obtinet in nonnullis Galliarum ecclesiis.
◊ Cardinalium Romanorum ea fuit potissimum prærogativa, quod
in dirimendis Ecclesiasticis negotiis Pontifici semper adessent, eorum decreta probarent
ac subsignarent, atque adeo cum iis in Synodis considerent. Gaufridus Grossus in Vita B.
Bernardi Abbatis de Tironio cap. 28 :
Hoc ab illa obtinere voluit, ut Cardinalis sacerdotii dignitatem susciperet, et Romæ secum Ecclesiasticarum rerum negotia tractaturus remaneret.Carmen de Curia Romana v. 580. ubi de Cardinalibus :
Et infra :Dic agi quid faciunt quibus est a Cardine nomenPost Papam, quibus est immediatus honor ?Expediunt causas, magnique negotia mundi,Extingunt lites, fœdera rupta ligant.Isti participes onerum, Papæque laborum,Sustentant humeris grandia facta suis.
Nec ratione vacat, quod habent a Cardine nomen,Deservire solent nomina rebus in his.Porta suos postes sine Cardine claudere nescit,Nec bene præter eos Pastor ovile regit.Cardo tenet portam, nec quid valet illa remotoCardine, sic Papa nihil valet absque viris.
◊ Præsertim vero in hoc eminebat illorum auctoritas, quod ex
iis fere semper summi Pontifices eligerentur, vel certe ex ordine Cardinalium
Presbyterorum, non vero Episcoporum, uti postea factitatum constat. Tradit quippe Leo
Ostiensis lib. 1. Chron. Casin. cap. 48. Stephanum PP. VII. Formosi prædecessoris sui
corpus de sepulcro extrahi, abjicique mandasse, cunctasque ipsius ordinationes irritas
esse constituisse,
pro eo quod cum esset Ostiensis Episcopus contra sanctorum Canonum decreta Apostolicam invaserat sedem.Unde in Concilio Romano sub Stephano IV. statutum legimus apud Anastasium pag. 95 :
Ne ullus unquam præsumat Laicorum, neque ex alio ordine, nisi per distinctos gradus ascendens, Diaconus aut Presbyter Cardinalis factus fuerit, ad sacrum Pontificatus honorem possit promoveri.Deinde cum Clerus Romanus in eorumdem Pontificum electionibus præcipuum obtineret locum, non mirum si magna fuit auctoritas Cardinalium Romanorum, quibus tandem solis eæ electiones attributæ ex decretis ipsorum Pontificum : quod Nicolao II. PP. adscribit Chronicon S. Vincentii de Vulturno :
Iste in generali Synodo statuit et confirmavit, ut post depositionem Romani Pontificis conveniant simul Episcopi, Presbyteri, et Diaconi Cardinales : et quemcumque sano consilio decreverint, eligant Pontificem, etc.Vide Concilium Romanum ann. 1059. can. 1. et ibidem subjectum Decretum de electione Pontificis Romani.
◊ Verum Cardinalis appellatio, quæ, ut dixi, omnibus
Presbyteris titulorum communis erat, penes solos fere Ecclesiarum Romanarum, seu
titulorum Presbyteros, constitit, ad septem ex Episcopis Romanæ diœceseos post
modum translata. Quippe ex veteri Rituali, quod ex Codice Vaticano descripsit Baronius
ann. 1057. num. 10. tituli Cardinales quinque Ecclesiis, quas Patriarchales vocant,
suberant, quarum prima est Ecclesia Lateranensis, quæ et Constantiniana et
Basilica Salvatoris diverso nomine nuncupatur. Hæc septem Cardinales
Episcopos habebat, qui dicebantur Collaterales et Hebdomadarii, eo
quod singulis hebdomadibus per vices explerent munus Pontificis. Hi sunt Episcopi
Ostiensis, Portuensis, S. Rufinæ, sive Silvæ candidæ, Albanensis, Sabinensis, Tusculanus,
et Prænestinus. Septem Cardinalium Episcoporum et hebdomadariorum meminit Anastasius in
Stephano PP. pag. 96. de quorum prærogativa hæc habet Petrus Damiani lib. 2. Epist. 1. de
Ecclesia Lateranensi :
Hæc 7. Cardinales habet Episcopos, quibus solis, post Apostolicum, sacrosanctum illud altare licet accedere, ac divini cultus mysteria celebrare, etc.Et lib. 1. Epist. 2 :
Quid tibi de Cardinalibus videtur Episcopis, qui videlicet et Romanum Pontificem principaliter eligunt, et quibusdam aliis prærogativis, non modo quarumlibet Episcoporum, sed et Patriarcharum atque Primatum jure transcendunt ? etc.
◊ Secunda Patriarchalis Ecclesia est sanctæ Mariæ, Major
dicta, quæ pariter sub se habebat septem Cardinales Presbyteros, scilicet Cardinales SS.
Apostolorum Philippi et Jacobi, S. Cyriaci in
Thermis, S. Eusebii, S. Prudentianæ, S. Vitalis, SS. Petri et Marcellini,
et S. Clementis.
◊ Tertia Patriarchalis Ecclesia S. Petri est, cui suberant
septem Presbyteri Cardinales, scilicet S. Mariæ trans Tyberim, S. Chrysogoni, S. Ceciliæ,
S. Anastasiæ, S. Laurentii in Damaso, S. Marci, SS. Martini et Silvestri.
◊ Quarta Patriarchalis Ecclesia est Basilica S. Pauli, in
qua erant Cardinales S. Sabinæ, S. Priscæ, S. Balbinæ, SS. Nerei et Achillei, S. Sixti, S.
Marcelli, et S. Susannæ.
◊ Quinta Patriarchalis Ecclesia est S. Laurentii extra
muros, in qua erant hi Cardinales, S. Praxedis, S. Petri ad vincula, S. Laurentii in
Lucina, SS. Joannis et Pauli, SS. IV. Coronatorum, S. Stephani in Monte Cœlio, et S.
Quirici.
◊ His autem Patriarchalibus Ecclesiis præfecti erant hi,
Lateranensis primus Episcopus Collateralis, S. Mariæ Majoris Archipresbyter Cardinalis, et
Ecclesiæ S. Pauli Abbas Cardinalis.
◊ Præter hos titulos sunt Diaconi 18. et Subdiaconi 21. de
quibus suo loco.
◊ Successu deinde temporis Cardinalitia dignitas aliis
Episcopis, quam in hoc Ceremoniali descriptis, delata legitur. Primum autem ex Episcopis
Conradum Moguntinum Archiepiscopum Cardinalis dignitate donatum aiunt ab Alexandro
III qui hac etiam insignivit Galdinum Salam Mediolanensem Archipræsulem ann. 1165. Verum
ut plurimum ejusmodi Cardinales Episcopi ad unum e septem illis Romæ vicinis
Episcopatibus, qui forte vacaret, promovebantur, quod raro admodum ea ætate præstabant
summi Pontifices. Postea sensim obrepsit, ut etiam Episcopi fierent Presbyteri Cardinales,
et ad titulum aliquem ex Romanæ urbis titulis promoverentur, quod de Campaniensi Guillelmo
Remensi Archiepiscopo factitatum legimus, quem Clemens III. seu, ut alii volunt,
Alexander, ad Cardinalatus apicem tituli S. Sabinæ, qui est Presbyterorum titulus,
promovit postmodum, quod parce admodum fiebat, Clemens V. qui primus Avenione sedit, et
cæteri deinceps Episcopos effecerunt Cardinales Presbyteros. Sed de Cardinalibus, et eorum
origine, consulendi Onufrius Panvinius libro de Cardinalib. Ciacconius, Hieronymus Plautus
de Cardinalis dignitate et officio, Duarenus lib. 1. de Sacris Eccl. Minist. cap. 13.
Frison. in Gallia Purpurata, Josuas Arndius in Lexico Antiquit. Ecclesiastic. Murator. Antiq. Ital. vol. 5. col. 155.
sqq. et alii sine numero.
P. , 1766.
◊ Cardinalium ea etiam
fuit prærogativa, haud scio tamen an bene asserta, ut transeuntes per urbem carceribus
saltem ecclesiasticis detentos liberarent. Lit. remiss. ann. 1364. in Reg. 96. Chartoph.
reg. ch. 409 : Comme le suppliant eust esté pris et emprisonnez ès prisons de l'arcevesché de Sens, et illec détenu prisonnier par l'espace de trois ans ou environ ; desquelles prisons ainsi qu'il passoit deux Cardineaux par lesdites parties, qui firent faire grace et délivrance generaument aux prisonniers adonc estans en icelles prisons, il fu délivré, etc.
P. , 1766.
◊ Cardinales a Carolo VI.
reg. Franc. Amici compellantur, in Ch. ann. 1384. ex Memor. E. Cam. Comput. Paris.
fol. 54. v° : Nous aions entendu que soubz umbre ou couleur de aucunes modérations ou rémissions par nos prédécesseurs faites de grace espécial sur le fait de la reve en reverence de Dieu et de Saincte Eglise, et contemplacion de nostre saint Pere pour son hostel et ses domestiques familliers ou stipendiers, pour nos Amiz les Cardinaulx, etc.Quoad formulam vero usitatam in epistolis a Rege Cardin alibus inscriptis, hæc leguntur in Cod. reg. 9824. 7. fol. 709. r° :
Cardinalibus semper rex supra scribitur, prout fit in suis subditis, scilicet in margine superiori dicitur : De par le Roy ; et infra litteram sic dicitur : Cardinal d'Amiens très-cher et féal ami. Sunt aliqui secretarii, qui dicunt quod rex neminem salutat in fine litterarum, præter papam, imperatorem et aliquos reges, hoc est, quod non ponitur in fine litterarum illa clausula : Nostre Seigneur vous ait en sa garde. Sed per multos antiquos vidi contrarium, videlicet quod in litteris Cardinalibus directis, in fine semper ponitur illa clausula : Trèscher et féal ami, Nostre Seigneur vous ait en sa garde. In cauda autem pro suprascriptione ponitur sic : A nostre très-cher et féal ami le Cardinal de la Tour ; vel si sit de genere regis, sic debet dici : A nostre très-cher et féal cousin le Cardinal, etc.Conf. Thom. Capuan. Dictat. pag. 286. ed. Hahn.
P. , 1766.
◊ Nostri Cardonnal
et Chardonal, pro Cardinal, non semel dixerunt. Charta ann. 1250. ex
Chartul. Campan. fol. 90. v° : Nos Pierres de Bar, par la volanté de Dieu dou title de S. Marcel preistes Chardonaus.Infra :
Nos Pieron Chardonal, etc.Villehard. paragr. 1 :
AprèsChron. Franc. ad ann. 1290. inter Dissert. D. Le Beuf. tom. 1. pag. cliii :(l'Apostoille)i envoya un suen Chardonal maistre Perron de Chappes croisié.
Le Roman. de Robert le Diable Ms.Et cele année sans doutanceVindrent li Cardonnal en FranceEn mesage parler au Roi.
Mais l'Apostoles le saint PereLe conforte moult douchement ;De la ville ist premierement,Ensamble o luy ses Cardonnaus,Armés sisent sors lors chevaus.
P. , 1766.
◊ Cardinal
appellatur juvenum annuus princeps, qui alibi Rex vocabatur, in Lit. remiss. ann.
1482. ex Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 940 : Le jour de la Circoncision..... le suppliant, qui avoit souppé à une joyeuseté qui se faisoit ce jour par le Cardinal du bourgVide supra Amoratus 1.(de la ville de Boulogne sur Mer)..... pour ce qu'ilz n'avoient point esté avec lui(Cardinal)autour de nostre dite ville, comme les autres jeunes compaignons, etc.
P. , 1766.
Cabdinalis, Missus in possessionem alicujus ecclesiæ. Vide Episcopus Cardinalis in
Episcopus.Cardinalia, Dignitas Cardinalis. Cæsarius lib. 12. cap. 22 :
Beatus Petrus de Cardinalia mea pro me redditurus est rationem, sanctus vero Benedictus de Cuculla.
◊ Sumitur etiam pro Ecclesia seu titulo Cardinalis in
Conciliabulo Papiensi apud Baron. ann. 1160. et Radevicum de Gestis Frider. lib. 4. cap.
71.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cardinalatus, Dignitas Cardinalis, in Diario Belli Hussitici apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 6.
pag. 367. et alibi passim.Cardinalem Fieri, pro Cruentari, proprio sanguine rubere. Menoti locutio est in Serm. Quadrag. fol.
154. r. col. 2.
P. , 1766.
Cardinalis Collatio, Amplior, vel quæ Cardinalium more fit. Barel. serm. de Paucit. salvand. :
Si jejunant, in sero collatio Cardinalis.
Cardinales Chori, Statuta Ecclesiæ Londinensis in Monastico Anglic. tom. 3. pag.
337 :
Ex minoribus Canonicis a Decano et Capitulo delegantur duo, qui Cardinales chori vocantur. Horum officium est circumspicere cotidie, et notare omnia in choro delicta et peccata : scilicet et qui tarde veniunt, et qui ante tempus exierint, et in choro qui vel obstinati, vel negligentes et desidiosi sunt, etc... ii duo Cardinales ministerium Ecclesia, et * firmum eorum, tum sanum, tum ægrotum Ecclesiastica ministrant Sacramenta, Confessiones audiunt, et pœnitentias injungunt salutares, etc.Episcopi Cardinales. Canonici Cardinales. Presbyteri Cardinales. Abbas Cardinalis. Archidiaconus Cardinalis. Ecclesiæ Cardinales. Diaconus Cardinalis. Tituli Cardinales.
P. , 1766.
Cardinalari, Ad dignitatem Cardinalis provehi, in Historia episcop. Autissiodorens. pag. 516.Cardinare, apud Gregorium Magnum lib. 5. Epistola 11. et
Incardinare, apud eumdem variis locis, in Diurno Romano cap. 3. tit. 11. Ivonem Carnotensem
Epist. 131. Adamum Bremensem cap. 215. Fulcuinum de Gestis Abbat. Lobiensium cap. 23. et
alios passim, est Cardinalem, id est, proprium Presbyterum, Sacerdotem,
Episcopum, Abbatem, Diaconum in aliqua Ecclesia instituere.
P. , 1766.
Cardinalaris, Ad Cardinalem pertinens. Cæremon. Rom. Ms. fol. 43 : Et tunc Cardinalis habebit cappam Cardinalarem et capellum nigrum, statui suo pristino congruentem.