« »
 
[]« Archonium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 371b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCHONIUM
ARCHONIUM, Joanni de Janua, dicitur[] acervus manipulorum, vel aliarum rerum. W. Brito in Vocab. MSS. et Mamotrectus : Archonium dicitur acervus manipulorum, vel gelimarum, vel aliarum rerum. Gelima autem dicitur garba ; et dicitur garba, quod genu et manibus ligata est. Dicitur Archonium ab arctus, etc. Lib. Ruth. cap. 3. v. 7 :
Issetque ad dormiendum juxta Archonium manipulorum.
Codex MS. S. Germani Paris. :
Ad dormiendum juxta Archonium manipulorum venit.
Ubi Hugo Cardinalis :
Archonium est acervus gelimarum in imo latus, in summo acutus.
Hoc vero loco acervum manipulorum præfert Editio vulgata.
Arconizare, seu Archonizare, Manipulorum acervos congerere. Et
Arconomola, Locus ubi Archonia reconduntur. Synodus Sodorensis in Mannia cap. 1 :
In antiquo statuto Iconomi grana decimalia, ac si propria Arconizabant, et ad sua fœnilia ducebant ac custodiebant, quousque rector, vel ejus procurator, ob ea commodius venire posset... modernis vero diebus rectores grana decimalia in Arconomolis accipiunt ob majorem Iconomorum commoditatem.