« »
 
[]« Ardicus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 374c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARDICUS
ARDICUS, Æreæ monetæ species 3. denariorum apud Aquitanos quibus dicuntur Hardis, Occitanis Ardios et Ardis, nostris Liards quasi Li ardis. Dictam putant aliqui a Philippo III. cognomento le Hardy, quod primus Ardicos cudi jusserit ; Alii a Richardo I. Angliæ Rege ejusdem cognominis. Scripsere aliqui de Ardicis et Liardis nullibi ante Ludovicum XI. occurrere mentionem : verum apud Rymerum tom. 8. pag. 576. exstat Instrumentum appellationis contra impositionem novi pedagii ann. 1409. regnante scilicet Henrico IV. Angl. Rege, in quo hæc leguntur :
Levare posset de omnibus personis transeuntibus septem ardicos pro quocumque conello (lege tonello) de gaide duos Ardicos cum dimidio pro quacumque pipa vini... quinque Ardicos pro quacumque sarsina pannorum, quinque albos pro quacumque tarqua coriorum, etc.
Item pag. 580. anno sequenti 1410 :
Pro quolibet summagio panni..... quinque Ardicos Guiaynes (Gall. Guiennois).... de qualibet tracta corii quinque Ardicos. Quorum quidem Ardicorum quilibet valet unum obulum sterlingorum.
Hic autem et eosdem esse Ardicos arbitror quos passim Arsos et Nigros appellant ; veteribus Francis Ards per oppositionem ad Albos. Ubi interim adverte mendum obrepsisse in alterutro prædictorum instrumentorum, quæ de eadem re et ejusdem Regis omnino sunt : in primo enim legitur quinque Albos pro [] quacumque tarqua coriorum, in altero, de qualibet tracta corii quinque Ardicos. At certum est Albos ab Ardicis longe differre. Vide Argentum album. Confer Lappenberg. in Glossar. ad Docum. Histor. Hanseat. voce Artich, et Ihrii Glossar. Suio-Goth. in voce Œre et Œrtig, vol. 2. col. 316. et 321.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1469. 2. Nov. ex Tabul. Flamar. :
Computando scutum auri pro decem et octo grossis auri et duobus Ardicis, et pro quolibet grosso auri sex Ardicos.
Alia ann. 1472. 9. Febr. ibid. :
Pro quolibet grosso auri sex Ardicos.
Quæ rursum occurrunt in Instr. ann. 1475. ex eod. Tabul. Charta pro villa Baionæ ann. 1451. in Reg. 185. Chartoph. reg. ch. 209 :
Item avons ordonné que doresenavant sera levé pour nous en la ville... le droit de l'asize, qui y est acoustumé de lever, c'est assavoir de soixante Hardiz, ung.
P. Carpentier, 1766.
Arditus, Eadem notione, Ardit enim sicut Ardic dixerunt et etiamnunc dicunt Vascones, Hisp. quoque Ardite. Instr. ann. 1434. ex Tabul. archiep. Auxit. :
Pro contumacia, etiam in causa minima, duorum puta grossorum, exiguntur xxv. Arditi, valentes quinque grossos auri seu fortis monetæ ; quod paulative de duobus Arditis jus sigilli increvit ad xxv. Arditos.
Charta ann. 1435. 22. Aug. ex Tabul. S. Petri de Regula :
Vendidit quandam vineam in decimaria S. Aniani pretio viginti quatuor florenorum, computatis pro quolibet franco sexaginta Arditis.
Pactum ann. 1524. ex Tabul. archiep. Auxit. :
Accepit summam 69. scutorum 16. grossorum et trium denariorum, computando pro quolibet scuto centum et decem Arditos.
Ex his perspicuum est Arditi pretium.
P. Carpentier, 1766.
Ardito minor erat apud Bigerrones moneta, quæ Arrite nuncupabatur. Lit. remiss. ann. 1417. in Reg. 170. Chartoph. reg. ch. 84 :
Le suppliant fist bailler au tavernier sept hardiz,... et après ce ledit tavernier cuidant qu'il se feust mesconté dist... que encores lui estoient deuz deux ou trois Arrites, dont les quatre et demie valent un denier Parisis ou environ.