« »
 
[]« 1 arestum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 379b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARESTUM1
1. ARESTUM. Aresta apud Gallos sunt Decreta, seu Judicia forensia, a superiori judice, a quo nulla intercedit appellatio lata, cujusmodi sunt Parlamentorum : quæ sic appellata videntur, quod post varias ab inferioribus et pedaneis judicibus de re quapiam latas sententias, litem et controversiam supremo examine et judicio definiant ac decidant ; Arrester enim nostris, est decernere, statuere. In Regestis Parlamenti et magnorum Dierum Trecensium, suprema hæc decreta variis appellationibus subinde donantur : in his enim quadruplicis generis et appellationis judicia suprema, seu a superioribus judicibus lata, observare est, Aresta nempe, Judicia, Consilia, et Præcepta seu Mandata, cum hac appendice :
Facta in tali Parlamento, aut in Diebus Trecensibus talis anni, per Magistros tenentes Parlamentum, aut Dies Trecenses.
Aresta, dicebantur judicia, a judicibus post patronorum, seu advocatorum hinc inde orationes auditas publice recitata. Eorum pronuntiationis formula hæc erat :
Quibus rationibus utriusque partis hinc inde auditis, dictum fuit per Arestum Curiæ, etc.
Judicia erant decreta post inspectas et diligenter examinatas judiciarias inquisitiones et aprisias, a quopiam ex ipsis judicibus, qui de iis ad Curiam referebat, factas, in scriptis et secreto consessu relata, nec publice recitata :
Jugemens rendus sur les procès par écrit, et sur les enquestes.
Judiciorum pronuntiationis formula erat :
Visa inquesta et diligenter inspecta, etc. pronuntiatum fuit per Curiæ Judicium, etc.
Consilia dicebantur dilationes, quæ litigantibus a judice dabantur, quo litem nondum maturam aut instructam admisso advocatorum consilio instruerent, judicio in alium diem dilato. Pronuntiationis Consiliorum formula ejusmodi erat :
Dies Consilii assignata est tali, super tali lite, ad aliud Parlamentum proximum, aut ad alios Dies Trecenses.
Unde Hodierna pronuntiationis fluxit formula, in ejusmodi litibus, post peroratas patronorum causas, Apointé au Conseil, et à écrire et produire.
Denique Précepta, seu Mandata appellabantur decreta, Baillivis, Senescallis, aliisve inferioribus judicibus missa aut delegata, quibus jubebanbur præstituta a Parlamento generalia decreta in suis judiciis, et assisiis observare ; aut inquisitiones judiciarias facere, interdicta publicare, et alia hujusmodi a Curia sibi demandata exequi. Eorum vero ista hæc erat formula :
Injunctum est Baillivo tali, ut, etc.
Hæc jam a me observata in Dissertat. 2. ad Joinvillam. Vide Arretare, in voce Rectum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vocis originem accersit Georgius [] Hickesius Gram. Theotiscæ cap. 92. a voce Prestan quæ Saxonice quiescere significat ; unde verbale Prest, quies ; Alii a Græco Ἀρεστόν, Placitum, quos confutat Nicot in Dictionario, ubi contendit non aliunde accersiri, quam a Gallico Arrester.
Les Parlemens, inquit, et Cours Souveraines n'usent point de ces mots
 :
Il nous plaît, Car ainsi plaît... Et partant Arrest est prins de ce mot Arrester, qui en François signifie clôture et fermeture aux appellations et au cours d'un procès.
A neutro verbo restare factum est sequioribus sæculis Adrestare vel Arrestare activum, unde Arrestum, quod arrestat, sistit, terminat. Si plura cupis, adi Menagium in Diction. Etymolog. Gall.
P. Carpentier, 1766.
Iis appellationibus supremorum parlamenti decretorum subjici potest, quod et Literæ dicta quoque sint, ut monent Auctores novi Tract. diplomat. tom. 1. pag. 327. ex Aresto parlamenti Paris. ann. 1372. quod legitur tom. 3. Hist. Paris. pag. 69.