« »
 
[]« 1 rectum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 061c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECTUM1
1. RECTUM, Jus, Gallice Droit, Germanis et Belgis Recht, Danis Rœtt, Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 399. et 405. voce Reht. Jus, quod quis in rem aliquam habet. Eadmerus lib. De Similitudin. S. Anselmi cap. 74 :
Improbus placitator, licet non habeat Rectum, tamen propter improbitatem suam veniens ad placitum, hoc, quod est injustum, justum ; et, quod est justum, vult ostendere injustum.
Tabularium Celsiniacense :
Id circa cedimus... et unum dimidium campum, et medium decimum de Codoin, et omne Rectum et sinistrum, quod requirebamus in ea, etc.
Tabular. Abb. Belliloci num. 32 :
Dono et absolvo illud Rectum, [] sive illam rationem, quam in Ecclesia S. Steph... possideo.
Fleta lib. 6. cap. 1. § 1 :
Quod in jure scripto jus appellatur, id in lege Angliæ Rectum esse dicitur.
Hinc variæ formulæ apud Practicos, et in veteribus Tabulis :
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rectum Consentire alicui, Ut jus et æquitas dictant cum aliquo agere. Adnuntiatio Caroli Calvi in Conventu apud Argentoratum ann. 847. art. 4 :
Et volumus ut sciatis quia nos fidelibus nostris Rectum consentire volumus, et contra rationem eis facere non volumus : et similiter vos et fideles nostros admonemus, ut vos vestris hominibus Rectum consentiatis, et contra rationem illis non faciatis.
Rectum Facere, Gallis, Faire droit, Juri stare. Chartul. ann. 1176. in Tabul. Eccl. Carnotensis n. 92 :
Satisfactionem illam, quam jus vel Rectum facere vulgariter appellant, Capitulo præstarent.
Vide Leges Edwardi Confess. cap. 18. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 49. Baldricum Noviomensem lib. 3. cap. 75. Vitam Lietberti Episcopi Camerac. cap. 54. veteres Chartas apud Beslium in Comitib. Pictav. pag. 496. Marcam in Hist. Beneharnensi lib. 4. cap. 8. n. 1.
Plenarium rectum facere,
apud Ordericum Vitalem lib. 8. pag. 715.
Facere plenum Rectum coram judice,
in Legibus Burgorum Scoticor. cap. 61. § 1.
Plenarium jus facere,
ibid. § 3.
Manu super altare imposita Rectum facere,
in Chronico Besuensi pag. 682. Vetus Charta Nobiliacensis apud Stephanotium tom. 3. Antiq. Pictav. MSS. pag. 577 :
Misit ei Abba convenientiam, ut qualiter omne Rectum faceret ei ex omnibus quæcumque voluisset, quod judices veridici judicassent.
Ibid. pag. 578 :
Super hæc omnia fecit eis Abbas omnes Rectos quoscumque requisierunt ; ipsi vero duo fratres nullum Rectum ei fecerunt, sed perrexerunt sine ullo respecto, quod Abbas eis dedisset, et avunculus eorum Arbertus Truant multum eis blasphemavit, quod ita sine respecto ullo, quod Abbas eis dedisset, pergebant.
Charta vetus apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 241 :
Monachi... Guigonem adierunt rogantes ut eis Rectum de Judicali Petit faceretur.
Vide Directum.
Stare ad Rectum, pro Stare juri, Practicis nostris, Ester à droit. Rogerus Hovedenus pag. 655 :
Si plegios standi ad Rectum invenire possunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recto Stare, Eodem significatu. Charta Edwardi II. Regis Angl. ann. 1323. apud Rymer. tom. 3. pag. 1012. col. 1 :
Ita tamen quod stent Recto in curia nostra, si quis alius versus eos loqui voluerit de præmissis.
Eadem habentur in Charta Henrici IV. ann. 1408. apud eumdem Rymer. tom. 8. pag. 527. col. 2.
Esse ad Rectum in Curia Domini, Eadem notione, in Legib. Henrici I. cap. 43. 55. etc.
Rectum domino suoVadiare, ibid. cap. 53. 81. Per judicium Recti vadimonium dare, ibid. cap. 52.
Requirere de Recto, In jus vocare, ibidem cap. 43.
Ad Rectum aliquemHabere, in Legibus Edwardi Confess. cap. 20. et Henrici I. cap. 8. 27. 41. Ad Rectum alicui habere, in Juramento ann. 1130. in Probat. novæ Histor. Occitan. col. 453. et in Charta ibid. proxime subsequenti.
Rectum Rogare, Adire judicem, et ab eo jus sibi fieri postulare. Leges Inæ Regis West-Saxiæ cap. 9 :
Si quis sibi [] Rectum roget coram aliquo Schirmanno, vel alio judice, et habere non possit, etc.
Cap. 10 :
Si quis vindicet, antequam sibi Rectum postulet, etc.
Adde Leges Alvredi cap. 48. Leges ejusdem Alvredi et Godrini cap. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rectum Judicium Proclamare, Eadem notione. Charta ann. 5. regnante Carolo Rege, apud Stephanotium tom. 3. Antiq. Pictav. MSS. pag. 269 :
Advocatus S. Mariæ et S. Juniani ex Nobiliaco monasterio, Gualdo nomine, proclamans Rectum judicium coram domino Comite et principibus suis de Aldeberto Lemovicensi, qui cupiditatis face et seculari rabie silvam S. Mariæ..... injuste tollebat, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rectum Recognoscere, Jus agnoscere quod quis habet in aliqua re. Tabularium S. Vincentii Cenoman. :
Monachorum Rectum, quod in ipsis (Ecclesiis) habent, recognoscens, solide et perpetualiter habendum donavi.
De Recto per bonos judicesInquirere, in Legibus Henrici I. cap. 82.
Rectum Denegare, ibidem cap. 83.
Vadium Recti denegare,
cap. 52.
Placita de Recto, seu de defectu Recti, in Regiam Majestatem lib. 3. cap. 20. Vide Defectus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rectum Adveniens Feodi, Jus veniendi in possessionem feodi. Charta ann. 1277. e Chartulario S. Vandregesili tom. 2. pag. 1259 :
Ego Ricardus dictus le Pouletier vendidi viris religiosis domino Abbati et Conventui S. Vandregisili unam pechiam terræ... xi. lib. Turon. tenendam et habendam... et per Rectum adveniens feodi jure hæreditario possidendam.
Alias Recti species affert Thomas Blount in Nomolexico.
Rectare, Reum ad rectum faciendum submonere, in jus vocare, εὐθύνειν, Græcis. Charta Henrici III. Regis Angliæ apud Seldenum ad Eadmerum :
Quo judicio deducendi sunt illi, qui Rectati sunt de latrocinio, murdro, incendio, et his similibus.
Rogerus Hovedenus pag. 655 :
Si autem per appellationem Rectati sint, etc.
Inquisitio Justitiariorum itinerantium apud Gervasium Dorobernensem ann. 1170 :
Et si forestarii vel ballivi eorum aliquem acceperint, vel attacaverint per vadium, vel Rectaverint, et postea sine justitia per se relaxaverint.
Infra :
Et omnes qui Rectati fuerint de quocumque recto, etc.
Idem ann. 1153 :
Clerici Rectati et accusati de quacumque re, etc.
Vide Leges Burgor. Scoticor. cap. 80. § 1. Bractonum lib. 3. tract. de Corona cap. 1. § 3. et alibi passim.
Retare, Rettare, pro Rectare. Charta Philippi Aug. ann. 1186. in M. Pastorali Ecclesiæ Parisiensis lib. 16. ch. 24 :
Salvo honore suo in hoc, quod Retari non poterit de murtro, neque de proditione, etc.
Occurrit præterea in Assisis Henrici II. Regis Angliæ apud Clarendum, apud Hovedenum pag. 783. Bractonum lib. 4. Tract. 5. cap. 8. § 1. in Fleta lib. 1. cap. 26. § 2. in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 763. etc. Breve Regium apud Spelmannum in Glossario v. Atia :
Rex Vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod... inquiras, utrum A. captus et detentus in prisona nostra de L. pro morte W. unde Rettatus est, Rettatus sit de morte illa odio et atia, etc.
Ita Reter, pro Rectare usurparunt nostri. Leges Willelmi Nothi vernaculæ art. 47 :
Ne nuls ne lait sun hum de li partir, pusque il est Reté.
Petrus de Fontanis in Consilio cap. 5. § 2 :
Il ne m'est mie avis ke [] cil ki fist deus contremans, ou trois, ou quatre, et Retés en est, ki se doie passer par un seul sacrement.
MS. :
De quanque Ysangrin l'a Reté,
Itel amande li fera.
MS. :
Que soit mes Sires de traïson Retez.
Ibidem :
Se vo voi hui de traïson Reté,
Je me ferai d'un coutel aceré,
En la poitrine, ou en lonc ou en lé.
Idem :
De vilonie ne fu onque Reté.
MS. :
Et là faites à tos de traïson Reter.
Philippus Mouskes in Histor. Francor. MS. in Philippo Augusto :
Quant li Rois sot la verité,
Que pour tolir son ireté,
Vienent sor lui li faus Reté, etc.
Infra :
Pour le Roi ki de tort res Raité.
Reptare, Eadem notione, Hispanis Reptar, quod pronuntiatur ut Retar, Accusare, in jus deferre : unde Riepto, accusatio, in Legibus Alfonsinis parte 7. tit. 3. lib. 1. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 37 :
Si quis in Curia a seniore suo coram principe Reptatus fuerit de baudia, debet se de illa expiare per judicium, etc.
Cap. 117 :
Miles postquam fuerit a seniore suo de bauzia Reptatus, non debet ei respondere de aliis querimoniis, donec a Reptamento sit se expiatus, nisi senior ei dimiserit Reptamentum.
Adde cap. 24. Rodericus Toletanus lib. 7. de Reb. Hispan. cap. 16 :
Quod audiens Rex Fernandus doluit, reputans se delusum, et misit quendam Militem Comiti Amalarico, qui eum de infidelitate et perjurio appellaret, qui... nuncium, qui ad Reptandum venerat, jocose delusum sine responso alio remiserunt.
Charta Aldefonsi Regis Aragonum æræ 1153. apud Blancam :
Et illos infançones, qui habuerunt et tenuerunt honore de seniore, si fuerit Reptato, non faciat directum, nisi in illa honore stando.
Constitutiones Jacobi I. Regis Arag. ann. 1234. Marcæ Hispan. col. 1429 :
Item constituimus quod nullus Reptatus de bausia sustineatur in nostra curia vel alibi, nisi se purgare voluerit de bausia secundum usaticum Barchinonæ.
Vide Excondicere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reptator, Hisp. Reptador, Accusator, delator. Observantiæ Regni Aragon. lib. 8. tit. 1. § 4 :
Et debet dare fidanciam de la spera, et petere per Reptatorem dari fidanciam de la torna.
Arretare, Idem quod Retare. Fortescutus de Laudibus Legum Angliæ cap. 36 :
Arretati de crimine aliquo, qualitercumque magno et enormi, etc.
Hinc nostrum Arêter, pro Sistere, detinere, retinere, quod ei, qui in jus appellatur, recedere non liceat, quousque Rectum fecerit parti, a qua impeditur. Sed et forte inde etiam vox Arrêt, pro judicio lato in eum, qui arretatur, seu in jus vocatur.