« »
 
ARGA 1, ARGA 2.
[]« 1 arga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 380a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARGA1
1. ARGA, vox Longobardica, quæ inertem et inutilem sonat. Gloss. MSS. : Arga, inutilis vel timidus. Lex Longob. lib. 1. tit. 5. § 1. Rothar. 384. :
Si quis alium Argam per furorem clamaverit.
Paulus Warnefridus lib. 6. cap. 24 :
Memento, Dux Ferdulfe, quod me esse inertem et inutilem dixeris, et vulgari verbo Arga vocaveris.
Proprie autem Arga is dicitur, cujus uxor mæchatur, et ille tacet, id est. adulterio uxoris manus dat, vel certe de eo præ socordia nequaquam est sollicitus. Papias : Arga, cucurbita ; addit Ugutio, vel simulacrum. Boherius ad Legem Longobard. :
Si quis vocaverit alium Argam, id est, cucurbitam, quod est nomen verbale secundum gl. 1. cap. 1.
§
Item si fidelis in verbo cucurbitaverit, etc
. Murator. tom. 1. part. 1. pag. 370. in vocabulario Gothico collecto a Grotio :
Arga, Ignavus, nunc malitiosum significat.
A Græco ἀργός, ignavus, iners, vocem Arga, deducunt Cujacius et alii. Didymus de Demosthene :
Ἀϰίνητος ὤν περἰ τάς συνουσίας, ἐλέγετο ἀργός.
Neque diversa, opinor, videtur vox Sarga, apud Isidorum in Gloss. et Papiam, ubi exponitur, non idoneus cujuslibet artis Professor. Apud Papiam est, sed professor. Vide Cucurbita, Cugus. Consule de hac voce Wachter. in Glossar. et Ihrium in Glossar. Suio-Gothico, voc. Arg. adel. Vide Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 1. col. 412. In Bibl. Anglos. Matth. cap. 12. v. 39. cneo risse yflo and arg reddunt græcum γενεὰ πονηρὰ ϰαὶ Μοιχαλίς, lat. generatio mala et adultera.
[]« 2 arga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 380a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARGA2
2. ARGA. Vita S. Fructuosi Episcopi Bracarensis cap. 3 :
Loca nemorosa Argis densissima, aspera, et fragosa.
An virgis ? Cambrobritannis Argæ, est clausum, clausura, in Lexico Britannico veteri Buxhornii. Gloss. cod. reg. 7644 : Argis, silva. []
P. Carpentier, 1766.
Dumeta, vepres hac voce significari videntur ; ducta origine ab Arga 1. quæ inertem et inutilem sonat ; aut ab Argoet vel Argot, silva, ut habet Glossar. Britan. D. le Pelletier. Vide infra Argilax.