« »
 
[]« Argensata » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 380c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARGENSATA
ARGENSATA, Modus agri, In Glossario tom. 1. Novæ Gall. Christ. idem quod Diurnale, Gall. Journal. Ab argento, inquiunt, solvi solito pro mercede diurna laboris : quare significat illam vineæ quantitatem quam uno die fodere potest agricola. Argensata, forsan pro Argentata ex Argentum, ut Nummata ex Nummus. Qua ratione Argensata vineæ erit tantum terræ vineis consitæ spatium quantum pretio argentei nummi emi potest. Hoc enim sensu dicitur
Nummata ceræ, nummata vini, nummata terræ, etc
. quæ videsis in Nummus. Argentus autem et argyrus interdum idem quod nummus. Hinc Argentata et Nummata ejusdem notionis. Charta Donationis Petri Sancii Aragon. Regis pro Monasterio S. Fidis ann. 1101. tom. 1. Novæ Gall. Christianæ inter Instrum. pag. 54. col. 2 :
Addens etiam viginti Argensatas de vineis et almucia quæ fuit del Benxipiello, sicuti melius ab illo et parentibus ejus possidebatur.
Vide Argusata. Legendum videtur Arensata ; sicque evanescunt quæ circa fictæ vocis originem proponuntur. Vide Arençata, et supra Aranzada.