« Argentarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 381a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARGENTARIUS
ARGENTARIUS, Will. Britoni dicitur Is, qui custodit argentum. Glossæ Lat. Græc.
Ἀργυροφύλαξ, Argentarius. Ejusmodi munus fuit
Argentarii Regisin aula Regum nostrorum, penes quem Thesaurarii Regii ex fisco quotannis certam pecuniæ summam deponebant ad domus Regiæ impensas, de qua rationes inibat in Camera Computorum : is autem ann. 1351. 400. libr. pro vadiis percipiebat, ut docemur ex Computo Stephani
de la Fontaine, Argentier du Roy, quod in eadem Camera asservatur.
Argentarii autem latinis Scriptoribus, proprie sunt Ἀργυροπράϰται, sive Ἀργυρομοιϐοί, quos vulgo
Cambiatores, seu Changeurs dicimus, ut pluribus probat Salmasius lib. de
Usuris pag. 490. Dicti etiam Coactores, unde emendare licet Gloss. Lat. Græc.
Κομάϰτωρ, Argentarius: legendum enim Κοάϰτωρ. Sed hoc jam observatum a Cujacio, Salmasio, et aliis. Vide Gregorium M. lib. 9. Epist. 23. Consulas Forcellin.
Argentarii, Iidem etiam qui monetarii, atque ita
Præpositos Argentariorum, in Lege Wisigoth. lib. 2. tit. 4. § 4. intelligendos quidam volunt.
Argentarii, in leg. 37. Cod. Theod. de Decur. qui argento vel auro arma militaria ornabant,
unde iidem cum Barbaricariis in Notitia Imperii videntur : ubi Præpositi
Barbaricorum sive Argentariorum non semel occurrunt. Vide Barbaricarii in Barbaricum. Argentarius absolute idem qui Argentarius
faber. Vide Furnalett. in Forcell. Lexic. hac voce.
Argentarii Fabri, Qui argentea opera conficiunt, in Lege Burgund. tit. 10. § 4 :
Qui fabrum Argentarium occiderit, etc.Ubi editio Heroldi Argentarium nude habet. Ita vocem hanc usurpat Anastasius Bibliothecar. in Vita S. Demetrii Martyris pag. 76. Edit. viri doctissimi Joan. Mabillonii tom. 1. Analect. pag. 76. Codex Rituum Eccl. B. M. Deauratæ MS :
De mane est consuetum, quod bajuli Argentariorum ac etiam bajuli Menescallorum faciunt dicere unam Missam in altari B. Eligii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Argenterius, non semel legitur in alio Codice MS. ejusdem loci in quo nomina sunt plurimorum e
Confraternitate Nativitatis B. Mariæ.Argentarius, Exactor et distributor bonorum Ecclesiæ. Charta Bonifacii VIII. Papæ, qua
instituit Capitulum Canonicorum in oppido Ardemburgensi apud Miræum tom. 2. pag. 879 :
Similiter Decanus et Capitulum anno quolibet inter Pentecosten et Nativitatem B. Joannis Baptistæ unum Argentarium sive receptorem et distributorem bonorum Ecclesiæ prædictæ eligent, et sibi salarium constituent.
P. , 1766.
◊ Argentarii
præterea nuncupabantur ii, qui impendendis pecuniis, ad usum civitatum collectis,
invigilabant. Lit. Joan. reg. Fr. ann. 1362. tom. 3. Ordinat. pag. 598 : Verum quia cives et habitatores prædicti(de S. Omer) in Lit. Philippi ducis Burg. ann. 1447. Vide Marin. in Pap. Diplom. pag. 327. not. 3. et pag. 328. not. 4.(Suession.)gubernatores, Argentarios et collectores prædictos absque nostri baillivi Viromandensis præsencia vel auctoritate non possunt ordinare, etc. L'Argentier de laditte ville
Argentarius Miles, in libro Scacarii, qui Gervasio Tilesber. adscribitur, dicitur,
qui ab inferiore scacario ad superius defert loculum examinandi argenti. Ubi videtur Miles poni pro gregario famulo.