« »
 
BARBARICUM 1, BARBARICUM 2, BARBARICUM 3, BARBARICUM 4.
[]« 1 barbaricum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 569b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARBARICUM1
1. BARBARICUM, Clamor exercitus, videlicet quod eo genere barbari utantur, Festo ; at recentioribus ita appellatur solum Barbarorum, quod Barbaria Rufo Festo in Breviario, Æthico in Cosmograph. A. Gellio lib. 19. cap. 12. Lampridio in Alexandro Severo, et aliis dicitur. Barbaries, Gregorio Turonensi lib. 3. cap. 15. Ammianus lib. 18 :
Visus est in Barbarico miles,
id est, in finibus Barbarorum. Canones Eccles. universæ can. 206 :
Τοὺς ἐν τοῖς βαρϐαριϰοῖς ἐπισϰόπους.
Chronicon Alexandrinum :
Τούτοις τοῖς ὑπάτοις, ἐτελεύθησε Σεϐῆρος εῖσ τὸ βαρϐαριϰόν.
Ita Theophylactus Simocatta lib. 5. cap. 13. hanc vocem usurpat, non pro armamentario uti censent Meursius et Jacobus Cothofredus. Concilia Afric. can. 19 :
De provincia Mauritania, propterea quod in finibus Africæ sit, nihil statuimus, siquidem vicinæ sunt Barbarico.
Græc. Codex, can. 52 :
Ὅτι ἐν τῷ βαρϐαριϰῷ παράϰεινται.
Ex quo quidem loco colligi videtur posse Barbariæ nomenclaturam datam Africanis regionibus quæ Impp. Rom. non parebant, quæ hodie etiamnum manet. Pentapolim [] Ægyptiacam βαρϐαριϰὴν vocat Anastasius Sinaita in Anagogis sex dierum. Barbariæ vocabulo Ægyptum videtur intelligere S. Hieronym. Epist. 57. ad Damasum :
Et quia pro meis facinoribus ad eam solitudinem commigravi, quæ Syriam juncto Barbariæ fine disterminat.
Et Epist. 58. ad eundem Damasum :
Nunc Barbaro Syriæ limite teneor.
Sed et idem in Tradit. Hebraic. ait Alexandrum Polyhistorem, et Cleodemum, cognomento Malchum, Græco sermone Barbaram Historiam scripsisse, in qua res Africanas retexuisse innuit. Marcianus etiam Heracleotes in Periplo pag. mihi 42. in Ægypto vel Africa exstare auctor est τὸ ἔθνος τὸ λεγόμενον βαρϐαριϰὸν, ϰαὶ τὸ βαρϐαριϰὸν ϰαλούμενον πέλαγος, ἐν ᾧ ϰόλποιτε πλείους οὗσι. Vide Forcellinum hac voce et H. Stephani Thesaur. Ling. Gr. voce Βάρβαριϰός, ed. Didot. vol. 2. col. 117.
[]« 2 barbaricum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 569c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARBARICUM2
2. BARBARICUM, præterea dicitur bellum quod in Barbaros agitur, suscipitur. expeditio bellica quævis, bellum quodvis. Ammianus lib. 17 :
His in Barbarico (in Pannonia) gestis, etc.
Capitulare Sicardi Principis Beneventani ann. 836. § 16 :
Hoc promittimus, ut non pro quovis excessu Barbaricum facere, aut cursas mittere ante primam, secundam, tertiam et quartam contestationem.
Capitula Radelchisi Principis Benev. ann. 851 :
Quousque ad ipsum tempus, quo Barbaricum exortum est inter nos et vos.
Charta Sergii IV. PP. pro Monast. S. Vincentii de Vulturno :
Tam pacis, quam Barbarici temporis, etc.
Vide Marini Pap. Diplom. pag. 285. not. 7.
L. Henschel, 1840–1850.
Barbarica Sors. Vide in Sors 4.
[]« 3 barbaricum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 569c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARBARICUM3
3. BARBARICUM. Gloss. MSS. Reg. et Isidori : Barbarica, opera de auro. Barbarica, opera subtiliter ornata. Gloss. MS. Eccl. Paris. : Barbarica, auro ornata. Gloss. MSS. Reg. Barbarico auro, pretioso. Coripp. lib. de Laudib. Justini :
Ipse triumphorum per singula vasa suorum
Barbarico historiam fieri mandaverat auro, etc.
Ex quibus patet barbaricum opus dictum, ex auro pretioso confectum, quod Barbaricum appellabatur, vel certe quod Barbari hanc artem exornandi arma militaria adinvenissent. Vide Forcellinum. Barbarum, scribit Servius ad Æneid. lib. 2. vers. 504. pro Phrygio positum esse, ita ut ab Homero receptus sit usus loquendi, qui Phrygas barbaros dicit. Nam inde
Barbaricarii nuncupati,
qui ex auro coloratis filis exprimebant hominum formas, animalium, et aliarum specierum imitabantur subtilitate veritatem
, ut ait Donatus ad 7. Æneid. seu ut est in leg. 1. C. Th. de Fabricensib. (10, 22.)
qui cassides et bucculas tegebant argento, et deaurabant
. Horum mentio præterea in leg. 2. eodem Cod. de Excusat. artif. (13, 4.) in Novella Theodosii junioris de Scholar. et in Notitia Imperii, in qua Præpositi Brambaricariorum, seu potius, uti legendum quidam volunt, Barbaricariorum, sub Comite sacrarum largitionum, interdum sub Magistro officiorum statuuntur. Unde satis patet Resendium lib. 1. Antiquit. Lusitan. Barbaricarios perperam existimasse fuisse vestium purpura, cocco, aut vermiculo, quæ a Barbaris terris, id est, peregrinis allatæ erant, infectores, cujusmodi sunt Barbaricæ vestes, apud Lucretium lib. 2. et in libro Anniversariorum Basilicæ Vaticanæ apud Joan. Rubeum in Vita Bonifacii VIII. PP. pag. 345 :
Duo pluvialia de diaspro et panno Barbarico.
Vide Turneb. lib. 10. Advers. cap. 18. Browerum [] in Annalibus Trevirensibus lib. 4. pap. 251. ult. Edit. Pitiscum in Lexico Antiquit. Rom. et Forcellinum. Iidem Phrygiones dicuntur.
[]« 4 barbaricum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 570a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARBARICUM4
4. BARBARICUM, sic appellatum quoddam medicamentum ad omnes oculorum causas vel impetus, apud Marcellum Empiricum cap. 8. Meminit Celsus emplastri Barbari dicti lib. 5. cap. 19. quod βαρϐαρον Galeno, qui scribit a recentioribus appellari βάρϐαρα emplastra, quæ bitumine constant, forte quod iis Barbari uterentur. Conf. H. Stephani Thes. Ling. Græc. edit. Didot. vol. 2. col. 120. C. et voce Βαρϐάρα. Forcellin. vocibus Barbara et Barbarum.