![[]](img/image.png)
ARIENÇUS, Arienzus, apud Hispanos monetæ
species, quæ idem videtur quod denarius seu nummus argenteus, qui argentus
simpliciter appellatur in Canone 44. Concilii Legion. anni 1012. tom. 3. Collectionis
Conciliorum Hispan. pag. 193 :
Monetariæ dent singulos Argentos Sayoni Regis per unamquamque hebdomadam. Ariençoetiamnum vocant Hispani certum quoddam pondus triginta duo continens grana. Ariencus forsan ejusdem fuit ponderis, ac proinde paulo fortior denariis nostris ejusdem ævi, qui saltem 26. granorum erant tunc temporis, cum qui supersunt sint 24. teste D. Le Blanc Tractatu de monetis ad Reges Hugonem Capetum, Robertum, etc. Charta Hispanica Fernandi Comitis Castellæ, æræ 972. apud Anton. in Chron. Ord. S. Benedicti. tom. 1. pag. 31. appendic. :
Istæ prædictæ cum omnibus suis villis ad Alfozes pertinentibus, per omnes domus singulos Arienços.Occurrunt hæc verba ibi pluries ; sed fere semper scribitur arienzos. Fori Oscæ ann. 1247. sub Jacobo I. Rege Aragon. :
Pecuniam pro homicidio solutam Rex debet habere, tamen justitia habet nonam partem, et sagiones los Arienços.