« »
 
[]« Arietem levare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 384b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARIETEM
ARIETEM Levare, Superstitionis, aut inhonesti ludicri species apud Anglos. Inquisitiones Archidiaconorum Lincolniensis diœcesis ann. 1233. cap. 30 :
An alicubi Leventur Arietes, vel fiant scotallæ, vel decertetur in præeundo cum vexillo matricis Ecclesiæ ?
Synodus Wigorniensis ann. 1240. can 38 :
Ne intersint ludis inhonestis, nec sustineant ludos fieri de Rege et Regina, nec Arietes Levari, nec palæstras publicas fieri, etc.
Statuta Provincialia Walteri Episcopi Dunelmensis, ann. 1255 :
Insuper interdicimus levationes Arietum super rotas, et ludos, quibus decertatur ob bravium exequendum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In hujusmodi ludo superstitionis aut inhonesti nihil fuit ; sed periculi multum, si Kennetto in Gloss. ad calcem Antiquit. Ambrosden. habeatur fides. Hanc unam ob causam non semel Ecclesiæ auctoritate cautum est, ne Arietum Levationi Clerici interessent ; imo et Laicis ludus ille frequenter est prohibitus, ut et alia ejusdem generis torneamenta. At quis fuerit ille ludus nondum bene constat : ad Quintanam proxime accessisse putat idem Kennettus, illumque tanquam testis fuisset oculatus ita describit. Tignum alte firmiterque humo infixum stabat, cujus summo vertici trabs alia per mediam sui partem imposita, et cardini ferreo inserta facile in gyrum vertebatur. Transversæ hujus trabis capiti uni jungebatur asserculus ; ligabatur alteri sacculus arena lutove refertus, qui cum cornibus junctis arietini capitis speciem referebat. Victor erat qui admotis equo calcaribus, veloci cursu raptus, hasta sive cuspide feriret asserculum, simulque præteriret illæsus, nec ab Ariete percussus. Quippe tam facile trabs movebatur, ut plerumque Aries equum equitemque a tergo consecutus non sine astantium risu, prosterneret ; sed tot et tam fœda vulnera edidit iste ludus, ut sæpe fuerit ab Episcopis prohibitus. Præter statuta supra allata aliud refert Episcopi N. Grosthead quo cavetur
ne quisquam Levet Arietes super rotas, vel alios ludos statuat, in quibus decertatur pro bravio, nec hujusmodi ludis quisquam intersit.
Maximum quo innititur Kennettus fundamentum stat his verbis :
Levare Arietes super rotas ;
quippe, inquit, trabes illæ versatiles suo motu rotas exprimunt horizontaliter positas. Sed hæc non satis satiant avidum Lectorem. Vide Menagii etymol. in voce Quintaine, et infra Quintana. (illustration [])