« »
 
[]« Aristato » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 385b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARISTATO
ARISTATO, Pallæ, pallia, seu stragula defunctorum tumbis et monumentis imposita. Sic et interpretes alii plerique : sed errant omnes, si credimus Eccardo. Quod enim, inquit, additur verbum capulaverit, hoc indicio est, Aristatonem ex ligno fabricatum, et structuram sepulcro impositam fuisse. Deinde staplum quod tanquam synonymum Aristatonis affertur, significat erectum, statutum, constitutum, statum, ut idem auctor exponit. Eccardo assentitur Muratorius tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 334. cujus sententiam firmat ex Codice MS. legis Salicæ in Estensi bibliotheca adservato, ubi legitur :
Si quis Aristatonem (id est, Banculas) super hominem mortuum capulaverit, etc.
Porro nomine bancularum a banco, designantur, inquit Vir doctissimus, cancelli lignei tumulis impositi. Sed et ad tit. 57. § 3. in eodem Cod. habetur explicationis causa post Staplum vel Scaplum :
Mandualem, quod est astructura, sive selave, qui est ponticulum, sicut mos antiquorum fuit faciendi.
Quæ omnia, licet obscura, indicant tamen, structuram sive ædiculam quampiam ligneam, et cancellos ad sepulcra mortuorum olim veteres exstruxisse. Schilterus et Wachterus per Ehrenstætte explicant. Sed ad vocem stato quod attinet, eadem esse videtur ac Suecorum Stod, Statua, columna, Germ. Stütze, aut Studel fabris ferrariis, ita ut Aristato proprie sit Ehrensaule, quod sequens vox Selave, hodie Saüle itidem denotat. Vernacula vox Cheristaduna in cod. Heroldi eadem est, licet aliis verbis. Dun enim Collem, tumulum significat, Cherista autem est vel pro Herist, eris, Honoris, vel idem ac Gerüste, Structura, opus ex ligno præparatum. Ut ut sit Aristato et Cherista duna nihil aliud sunt nisi Structura lignea honoris causa tumulo imposita, [] quam violare nefas erat. adel. Vide Graffii Thesaur. Ling. Francic. vol. 1. col. 432. Lex Salica tit. 17. § 5 :
Si quis Aristatonem super hominem mortuum capulaverit, etc.
Tit. 57. § 3 :
Si quis Aristatonem, id est, staplum, super mortuum capulaverit, etc.
Quo loco Codex Heroldi tit 58. § 4. habet :
Si quis cheristaduna super hominem mortuum capulaverit, etc.
Ubi Wendelinus Aristatonem Germanicum Eere-staet esse ait, quæ vox honorarium decus sonat. Porro pallis et tapetibus tegi et insterni solitos Sanctorum, atque adeo nobilium et honorariorum tumulos, testantur præterea Gregorius Turonens. lib. de Gloria Confess. cap. 20. 21. 30. 55. 79. de Mirac. lib. 1. cap. 72. lib. 2. cap. 33. de Mirac. S. Martini lib. 2. cap. 10. de Vit. Patr. cap. 8. 9. 15. 19. Evodius Uzalensis de Miracul. S. Stephani cap. 3. Baudovinia in Vita S. Radegundis cap. 29. Acta S. Agathæ n. 15. Vita S. Eucherii Episc. Aurelian. n. 12. Gotselinus lib. de miracul. S. Augustini Cantuar. cap. 1. Avitus Viennensis lib. 3. Poemat. vers. 253. Vita S. Eparchii pag. 523. tom. 2. Bibl. Labbei, Concilium Arvernense can. 3. Capitula S. Bonifacii Moguntini cap. 20. Helmod. lib. 1. cap. 79. etc. Vide Palla.
Hinc fluxit mos mortuorum feretra pallis Ecclesiasticis obvoluta in Ecclesiam deferendi. Guilelmus Apuliensis lib. 2. de Gestis Norman. de Roberto Guiscardo :
Utile figmentum versutus adinvenit, atque
Mandat defunctum, quod quemlibet esse suorum
Gens sua testetur, qui cum quasi mortuus esset
Impositus feretro, pannusque obducere cera
Illitus hunc facie jussus latitante fuisset,
Ut Normannorum velare cadavera mos est.
Vide Guil. Prynneum in Libertatib. Angl. tom. 1. pag. 1188.