« »
 
[]« Armania » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 389a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARMANIA
ARMANIA, Præstatio, quæ ab iis quos Armanios vel Herimanos vocabant, pensitabatur. Charta Friderici II. Rom. reg. ann. 1219. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 876 :
Hæc igitur supradicta, et cætera omnia, quæ in aliquo regni nostri loco præfata possidet ecclesia, cum.... paludibus, piscationibus, Armaniis, tansis, bannis, ac olivetis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Armanius, Idem qui Herimannus. Cencius Camerar. apud eumd. Murator. [] ibid. tom. 5. col. 831 :
Simul territorium integrum, quod est castri Conchæ, cum suis publicaliis, et Armaniis suis, infra civitatem ipsam vel foris positis, etc.
Vide Herimanni.