«
3 armaria » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 389c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARMARIA3
3. ARMARIA, Bibliotheca. Vetus Interpres Juvenalis Sat. 3. v. 219 :
Armariam sive
Bibliothecam.
S. Wilhelmi Constitut. Hirsaug. lib. 2. cap. 16 :
Prior noviter electus post domnum Abbatem de omnibus rebus et causis, quæ ad
Monasterium pertinent se intromittit, nisi de thesauro Ecclesiæ et de Armaria, quæ in
potestate Abbatis consistunt.
Armarium, Eadem notione Latini Scriptores usurpant. Gloss. Saxon. Ælfrici :
Bibliotheca, vel Armarium vel Archivum,
boochord ; id est, librorum
thesaurus. Tertullianus de cultu femin. :
Scio, Scripturam Enoch... non recipi a
quibusdam, quia nec in Armarium Judaicum admittitur. Armarium librorum,
apud
Julium Paul. lib. 3. Sentent. Anastasius Bibl. in S. Zacharia :
Hic in Ecclesia
prædicti principis Apostol. omnes codices domus suæ proprias, qui in circulo anni
leguntur ad matutinos, in Armarii opere ordinavit. Armarium palatii,
in Epistola
Ludovici Pii ad Magnum Archiepiscop. Senonensem, et in altera ad Sicharium Arch.
Burdegalens. quod
Archivum Palatii
dicitur in ejusdem Imp. Præcepto pro Hispanis
ann. 816. Adde Udalricum lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 10. Vide Britannicum ad Juvenal.
Sat. 7. et Savaronem ad Sidon. lib. 2. Epist. 9. Ita
Amaire nostri usurparunt. Le
Roman
d'Alexandre MS. :
Cele estoire trouvons escrite,
Que vous vueil raconter et ratraire,
En un des livres de l'Amaire,
Monseigneur S. Pere à Biauvés,
De la fu cist livres retrais.
Vide Marin. Pap. Diplom. pag. 312.
num. 95. not. 17.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quidam Joannes Andreas,
Armarium juris
dicitur, apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 998. Qua etiam
notione vocem
Bibliotheque usurpamus. de Joanne Andrea vide Savinii Hist. Jur. rom. med. temp. vol. 6. pag. 88.
sqq.
Armaria Italica. Visio Guetini cap. 2 :
Ædificium quoddam facturi, in modum armariorum
Italicorum præfiguratum, ad inclusionem ejus.
Ubi Codex alius :
Armarioli
vel aliarum figurarum præfig.