«
2 armarius » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 390a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARMARIUS2
2. ARMARIUS, Custos Bibliothecæ. Idem etiam qui in Ecclesiis et Monasteriis
Cantor, vel
Præcentor dicitur, cui librorum, præsertim Ecclesiasticorum, cura incumbit.
Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 38 :
Monachus factus in
Cœnobio nostro Armarii seu Cantoris officium 47. annis tenuit.
Udalricus lib. 3.
Consuet. Cluniac. cap. 10 :
Præcentor et Armarius : Armarii nomen obtinuit, eo quod
in ejus manu solet esse Bibliotheca, quæ et in alio nomine Armarium appellatur. Hæc est
obedientia, quam ex more nullus meretur, nisi nutritus.
Bernoldus Archidiaconus
Bracarensis in Vita B. Geraldi Archiep. Bracarensis n. 1 :
Armarii, in quo libri
divini reponebantur, custos factus est.
Ejus speciale munus describitur ibi
pluribus, et lib. 1. cap. 35. 45. lib. 2. cap. 30. 31. in veteri Consuetud. Floriac.
Cœnobii pag. 392. 394. 395. in lib. MS. Ordinis S. Victoris Parisiensis cap. 19. et in
Chronic. Abbat. S. Trudonis lib. 1. pag. 352. Item apud
Bernardum in Ordine Cluniacensi pag. 161. et seq. Veteris Discipl. Monast. Vide ibid.
pag. 39. 56. 97. 98. etc. ubi
Armarius pro
Cantore et Magistro
cæremoniarum constanter accipitur.
Monasterii Armarius
, in Vita S. Petri Abbat. Cavensis n. 27. Vetus Martyrolog. S.
Martini de Campis :
Armarius cappa pretiosa indutus Chorum tenebit.
Ex
quibus refellitur Card. Bona lib. 2. Rerum Liturg. cap. 14. n. 5. qui apud Udalricum
Armarium, Cellarii curatorem interpretatur.