« »
 
[]« Armigeri » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 392c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARMIGERI
ARMIGERI, Scholarii, qui pro palatio excubabant, sic forte dicti, quod instructi essent scuto, quod arma peculiari vocabulo appellasse Latinos observavimus. Unde Plautus in Casina, quem prius Armigerum, mox Scutigerulum vocat ; ut Ammianus lib. 13. Scutarium, quem antea Armigerum dixerat. Sed et apud Anastasium in S. Martino PP. Armiger promiscue Spatharius dicitur. Gloss. Græc. Lat. Ύπερασπιστής. Protector, Armiger.
Præsertim vero videntur appellati Armigeri, qui Principum ensem et scutum deferebant, quibus ii uterentur, si necessitas incumberet. Unde in Glossis ὁπλοπάροχος, est Insigniarius, Armiger : qua quidem dignitate donatus Narses apud Corippum lib. 3 :
Armiger interea domini vestigia lustrans,
Eminet excelsus super omnia vertice Narses
Agmina.
Et lib. 4. ensem Regium detulisse indicat :
Nec non ensipotens membrorum robore constans
Astabat Narses.
Armigerorum porro summa olim fuit dignitas, ut qui primas tenerent in Regum aulis, et nonnunquam ad regalem ipsum apicem eveherentur. Jornandes de Rebus Geticis cap. 58 :
Nam et Thiodum suum Armigerum, post mortem Alarici generi, tutorem in Hispaniæ Regno Amalarici nepotis constituit.
Et c. 60 : []
Quod Gothorum exercitus sentiens suspectum Theodatum clamitat Regno pellendum, et sibi ductorem suum Witigem, qui Armiger ejus fuerat, in Regem levandum, quod et factum est.
Vide Spatharius. Atque ii perpetuo Principis lateri adhærebant. Sidonius lib. 2. Epist. 2 :
Circumsistit sellam (Theoderici Regis) Comes Armiger.
Ita effinguntur Armigeri Lotharii Imp. in ea tabella, quæ habetur in Codice Evangeliorum Bibliothecæ Regiæ, quam delineari curavit vir clarissimus Steph. Baluzius in Notis ad Capitularia Regum Franciæ pag. 1280. et Caroli Calvi, in altera tabella præfixa Codici Bibliorum, quem eidem Regi obtulerunt Canonici S. Martini Turonensis, ab eodem descripta : quæ quidem cum multa notatu digna contineat, ejusque sit omissa explicatio a viro doctissimo, cui saltem delineationis habebitur a posteris gratia, operæ pretium facturum me arbitror, si quæ in ea sunt observanda potissimum ad Historiæ nostratis illustrationem vel cognitionem, attingam breviter, et quasi digito demonstrem : inde enim colligent viri eruditi, ac cæteri, qui regni Gallici famæ ac gloriæ student, quantum ex ejusmodi quæ in veteribus Codicibus passim reperiuntur, figuris, et quæ in ædium sacrarum vestibulis, aut alibi prostant, statuis, Historiæ nostræ commodi ac luminis accessurum sit, si eas studiose æri incidi curent : cum ob oculos nobis persæpe proponant, quæ legendo apud Scriptores vix percipiuntur. In ea igitur tabella sedet Carolus in throno regio, aurea corona, quatuor exornata flosculis, caput cinctus, cujus qui frontem ambit circulus margaritis ac lapillis exornatur : ex quo quidem exurgunt ramuli duo ad auriculas, qui in flosculos quodammodo reflexos evadentes, capitis cingunt apicem, adeo ut ex earum specie sit, quas ἐπανοϰλείστους vocat Anastasius. Atque qua parte supra emergunt ramuli, ad auriculas paululum infra propendent vittarum instar. Neque multum absimilis corona illa, qua Lotharii Imperatoris caput redimitur apud eumdem Cl. Virum. Ita coronam auream gemmis exornatam Carolo M. tribuit Eginhardus :
Diademate quoque ex auro et gemmis ornatus incedebat ;
quæ quidem liliatis flosculis insignitur in ea tabella, quam Ingobertus Caroli scriba, Bibliorum, quæ jussu ejusdem, regio plane apparatu, sua ipsemet manu exaravit, quamque descripsit Alemannus in Parietinis Lateranensibus pag. 123. nullo cæterum circulo aureo capitis apicem ambiente. Attonsi Regis capilli : neque enim (ut in Lotharii imagine, vel Caroli M. apud Alemannum, cæterorumque alterius stemmatis Regum sigillis ac monetis) prominent crinium flagella, quæ prioris Principum fuere propria : ex quo quæ in ædis sacræ Monasterii S. Germani Paris. vestibulo conspiciuntur, Regum statuas prioris esse stirpis saltem docemur, quandoquidem stemmatis alterius detonsi fuere Regum capilli. Tunica longiori vestitur, qualis forte fuerit illa Caroli M. in solennioribus festivitatibus aut occasionibus, de qua sic Eginhardus :
Peregrina vero indumenta, quamvis pulcherrima, respuebat, nec unquam eis indui patiebatur, excepto quod Romæ semel, Adriano Pontifice petente, et iterum Leone ejus successore supplicante, longa tunica et chlamyde accinctus, calceis quoque Romano more formatis induebatur.
Tunicæ pallium profundissimum[] insternitur quadrangulum, (sagum vocat Eginhardus) Phrygio opere in limbo exornatum, astrictum fibula aurea versus dextrum humerum : sinistra denique baculum oblongiorem tenet, spissiorem parte superiori, ac in acutum sensim desinentem. Supra caput, e cœlo, triplici stella, sacrosanctam forte Trinitatem designante, distincto, manus inter radios prominet, qua scilicet denotatur donatum a Deo quam gestat, corona : quæ quidem manus ejusmodi non semel effingitur in nummis posteriorum Imperatorum Constantinopolitanorum, maxime Romani Diogenis, Alexii, Joannis, et Manuëlis Comnenorum, Isaacii Angeli, et aliquot aliorum, quos ex Gazophylacio Regio æri incidi curavimus, ut se θεοστέπτους indigitarent : qua de re quædam observamus in Dissertatione de Imperatorum Constantinop. numismatibus. Caroli throno proxime utrimque adstant Principes duo, capillis pariter detonsis, diademate caput cincti, quibus ab utraque parte Deipara e nubibus prodiens circulum aureum porrigit, cui grandiores quatuor insistunt margaritæ : unde evidenter patet, Caroli filios effingi, Ludovicum Balbum in regno successorem, et Carolum, quem parens Ratiasti Lemovicum Aquitaniæ Regem dixit ann. 855. ut est in Annalibus Francorum Metensibus. Extant nummi aliquot aurei Diogenis Romani, et Joannis Comneni, in quibus coronam Augustis iisdem Deipara imponit. Uterque breviori tunica, quam limbus sericus, vel aureus ambit, ad genua fere usque pertingente, et ad ilia succincta indutus est, pallio quadrangulo breviori ad sinistrum humerum fibula pariter aurea revincto. Braccis seu feminalibus coxæ vestiuntur, fasciolis crura, et pedes calceamentis constringuntur, ut Eginhardi verbis utar : ubi præsertim calceaturæ species observanda, de qua sic Monachus Sangallensis lib. 1. c. 36 :
Erat antiquorum ornatus vel paratura Francorum, calceamenta forinsecus aurata, corrigiis tricubitalibus insignita : fasciolæ crurales vermiculatæ, et subtus eas tibialia vel coxalia linea, quamvis ex eodem colore, tamen opere pretiosissimo variatas, super quæ et fasciolas in crucis modum intrinsecus, ante et retro longissimæ illæ corrigiæ tendebantur.
Quo spectant ista ex Fortunato in Vita S. Germani Parisiensis Episcopi :
Cum die Dominico, ut loquimur, ex consuetudine caligas circinasset, debilitatem manuum vel pedum incurrit.
Id est, cum fasciolas caligis aptasset. Cum eadem calceamenti specie Caroli Magni apud Alamannum, et Lotharii Imperatoris effigies conspiciuntur apud laudatum Baluzium : contra quam Carolus Calvus in ea imagine quam idem Scriptor delineari curavit pag. 1278. ubi cum calceis Romano more formatis ni fallor, effingitur. De utraque calceaturæ specie sic idem Eginhardus :
Excepto, quod Romæ semel... longa tunica et chlamyde amictus, calceis quoque Romano more formatis induebatur. In festivitatibus veste auro texta, et calceamentis gemmatis,.... ornatus incedebat.
Priore enim loquendi formula,
calceos Romanos
, qui in Carolo Calvo gemmati exhibentur : altera Francicos expressit, corrigiis tricubitalibus insignitos, ac religatos. In eadem qua bini isti Principes serie ac linea, stant Regii duo Armigeri, uterque virgatis sagulis, quæ Franci nostri a Gallis acceperant, ut est apud Sangallensem lib. 1. cap. 36. [] induti : alter, qui ad dextram est,
hastam ferream in altum surrectam
, uti Carolo M. ab eodem adscribitur lib. 2. cap. 26. dextra tenet, læva rotundo clypeo innixa : alter ad sinistram Regium ensem in vaginam reconditum utraque manu in transversum tenet, quomodo in Regum nostrorum solemnioribus occasionibus præferri solet a Magno Scutifero, en écharpe, uti habet Ceremoniale Francicum. In tabella ab Ingoberto Scriba exarata, ad Caroli sinistram duo perinde stant Armigeri, quorum alter hastam et clypeum, alter nescio quid gestat : neque enim ensis aut spathæ in vaginam reconditæ speciem præ se fert. Sed utrumque esse Caroli Armigerum indicat his versibus idem Ingobertus :
Ad dextram Armigeri prætendunt arma ministri,
Ecclesiam Christi invictus defensor in ævum,
Armipotens magnis queis ornet sæpe triumphis.
Caput ferrea galea cristatus uterque est, in Lotharii et Caroli Calvi iconibus, contra quam in ea, quam delineavit idem Ingobertus, ubi nudis ac detonsis stant capitibus. In tabellæ parte inferiori undecim effinguntur Canonici (nam tum erant Canonici in Ecclesia S. Martini Turon. ut pluribus probat vir eruditissimus Joann. Mabillonius in Elogio Alcuini) casulis veteri ritu formatis, subtusque stolis, seu tunicis induti, manipulos manibus prætendentes vel potius stolas, seu oraria, uti Diaconi apud Græcos in sacris Liturgiis deferunt, ut est in Euchologio Goari pag. 4. 5. 6. 7. 11. 61. ita ut Diaconi hic effingantur Canonici. Horum tres primi, quorum nomina reteguntur in versibus, qui ad tabellæ explicationem adduntur in MS. Codice, sacrum Bibliorum librum pretiosiori involutum panno Regi porrigunt. Mos quippe is apud Monachos observabatur, ut Codices, quos ad legendum accipiebant, manutergio involverent, ut est in Epistola Theodemari ad Carolum M. ; quæ quidem manutergia Camisias librorum vocant Statuta antiqua Cartusiensium i. part. cap. 41. § 36. Qui vero tribus his subest Monachus, ipse est auctor versuum, qui tabellæ subduntur, quos hic descripsisse, haud absurdum fortasse fuerit :
Hæc etiam pictura recludit qualiter Heros
  Offert Vivianus cum grege nunc hoc opus.
Ante ubi post Patrem primi Tesmundus amandus,
  Sigualdus justus, summus Aregarius.
Queis tribus est probitas, pietas, verumque, fidesque,
  Cætera honesta quoque consociata simul.
Quartus his hæret junctus, Sanctissime David,
  Qui te vi tota mentis amore colit, etc.
Qui porro Heros Vivianus nominatur in his carminibus, ille idem est, qui habitu sæculari vel militari ad sinistram stans in tabella conspicitur, dexteram protendens, tanquam qui sancti Martini Monasterii Canonicos, cujus erat Abbas Beneficiarius, in Regis conspectum admittit : id enim Herois vox satis indicat, quæ Monacho minime tribueretur. Ejusce ævi Scriptoribus inter Proceres aulicos recensetur, Comesque exerte dicitur in Fragmento Chronici Fontanellensis ann. 849. quo is
cepisse dicitur Carolum fratrem Pipini, qui ad auxilium fratri ferendum Aquitaniam destinabat, aliosque complices ejus.
Nam etsi Abbas S. Martini non indigitetur, constat tamen eumdem esse, qui hoc titulo donatur, virque inluster vocitatur in Chartis aliquot ann. 849. 850. et 851, apud Sammarthanos, ex eoque Comitem Turonensem fuisse plane licet conjicere. Verum de Viviano [] haud contemnendam movet difficultatem Audradus Modicus in Revelationibus, quas scripsisse aiunt ann. 853. Ille enim sic Deum inducit Carol. Calvum alloquentem :
Verumtamen quia Ecclesias de suo statu submovere non timuisti, et propter te tantum malum affligit Ecclesiam meam, scias te sequenti anno, in hoc mense, qui nunc est, Britanniam venturum, ibique ita ab inimicis tuis deshonestandum, ut vivus evadas, ibique morietur perfidus et nefandus Vivianus, qui non extimuit conculcare nobilitatem Ecclesiarum mearum, Abbatem se glorians beati Martini, et cæterorum.
Et infra :
Venit quoque anniversarius dies, et sermo Domini completus est in Karolum et exercitum ejus : namque Vivianum et ab hostibus interfectum devoraverunt feræ silvarum, et multæ Ecclesiæ ab oppressoribus suis, ut Dominus prædixerat, eo bello sunt deliberatæ.
Accidit autem hæc clades, in qua cæsus est in Armorica Vivianus, anno 837. cum scil. Ludovicus Pius Odonem Comitem aliosque proceres contra Matfredum et Lambertum Comites, qui Lotharii partes amplexi, in eam provinciam secesserant, misit, a quibus illi, dum incautius prælium aggrediuntur, deleti ac cæsi sunt, quos inter Vivianum recenset Nithardus. At Annales Francorum Bertiniani cladem hanc referunt ad annum 834. (quibus consentiunt auctor Vitæ Ludovici Pii et Annales Francorum Fuldenses) traduntque non Vivianum, sed Theotonem Abbatem S. Martini eo in prælio cecidisse. Vide Pertzii Monument. German. Histor. tom. 1. pag. 570. not. 17. Proinde cum certum sit Vivianum Abbatem S. Martini Turonensis superstitem fuisse Carolo Calvo regnante, non alius quærendus est Vivianus, qui Canonicos Turonenses ad eumdem Regem introduxerit. Nam in Historia Translationis S. Gorgonii in Majus Monasterium, in diœcesi Turonensi anno 846. scripta a Monacho, qui interfuit, n. 8. apud Bollandum 11. Martii, Illustris Vivianus Comes et Monasterii S. Martini Rector interfuisse pariter dicitur, cum Landranno Turonensis civitatis Archiepiscopo, et Rainaldo ejusdem loci Abbate. Canonicos vero S. Martini Turonensis, hic delineari satis produnt præterea, ut opinor, versus, in quibus Perpetui et Briccii, qui sedi Turonensi præfuere, fit mentio, ubi de villis, quas eidem Monasterio restitui Carolus præceperat :
Reddis eas, Cæsar, Martini pro veneratu
  Domni, seu precibus semper amabilibus
Perpetui, nec non Briccii tutamine sancti,
  Proque aliis reliquis, ô Paradise, tuis.
Notum denique ex Sulpitio Severo in Vita S. Martini, in ejusdem Sancti Monasterio Turonensi,
nullam aliam artem habitam, exceptis Scriptoribus, cui operi minor ætas potissimum deputabatur :
quam quidem antiquariam et librariam artem a Monachis et Canonicis subinde cultam argumento est præclarus ille Bibliorum Codex Carolo Calvo oblatus. Hæc strictim annotasse sufficiat in tam præclaro Historiæ nostræ monumento : quæ enim cætera spectant, et pallium quadrangulum, fasciolas, sagum militare, spatham Regiam, baculum Regium, casulam, manipulum, etc. in hisce verbis enucleata paulo fusius reperiet Lector, cui præterea Liliorum Francicorum vestigia in hisce tabellis non semel efficta licebit animadvertere.
Armigeros Regum, in Chartis Regum Hispanicorum crebro subscripsisse, observare[] est apud Antonium de Yepez in Chronico Ordinis S. Benedicti tom. 1. pag. 23. 39. appendicis. tom. 7. 4. pag. 456. tom. 5. pag. 433. tom. 6. pag. 449. tom. 7. pag. 26. appendicis, etc.
Armigeri, posterioribus sæculis appellati sunt potissimum nobiles inferioris ordinis, quod in bellis Militum seu Equitum arma gererent, quo ii in præliis induerentur. Nam cum graviora essent Militum arma habebant illi Armigeros suos, qui ea deferebant, donec opus haberent. Unde ὁπλοπάροχοι, interdum et ὁπλοφόροι vocantur in veterib. Gloss. Gr. Lat. Aliud Gloss. MS. Armiger, Armiportator. Observat Britannicus ad Juvenalem Sat. 1. Armigeros etiam olim dictos servos, qui dominos suos sequentes, scutum, reliquaque arma gerebant. Hinc Plautus in Casina :
Potius quam illic servo des Armigero nihili atque improbo, etc.
Nostrorum vero Armigerorum munus sic belle describit auctor Vitæ sancti Gamelberti n. 5 :
Pater autem cum eum nutriret, et ut moris est, ad usum Militiæ instrueret, Armigerum sibi aliquoties fecit, armaque Militaria aut suspendit puero, aut præcinxit.
Nempe nobiles licet essent ex militari genere, donec ætatem attigissent, qua militari ordine donari possent, Armigeri dumtaxat indigitabantur, ut apud Romanos
quamvis senatoria quis origine esset, usque ad legitimos annos Eques Romanus erat, deinde accipiebat honorem senatoriæ dignitatis,
ut est apud Isid. lib. 9. Orig. cap. 4. Hinc in veteribus Tabulis non semel viri natalium splendore insignes, qui ad militarem dignitatem nondum erant solemniter evecti, nude vocantur Armigeri. Charta anni 1260. ex Archivo Veteris villæ :
Johannes Botyer tunc temporis Armiger.
Altera anni 1305. ex eodem archivo :
Johannes de Dolo dominus Comburni, tunc temporis Miles, et Guillelmus de Machua, filius et hæres principalis defuncti Philippi de Machua, Armiger, etc.
Præsertim autem scuta Militum deferebant et hastas : unde Scutarii et Scutigeri, vulgo Escuiers, Græc. Σϰουέριοι. Vide Gloss. med. Græc. col. 1399. appellabantur. Willelmus Brito lib. 2. Phillip. de Guillelmo des Barres, egregio Milite :
Is se clam medio furatus ab agmine Regis,
Armigeri spoliat clypeo latus, et rapit hastam.
Willelmus Guiart :
Trois Escuiers qui portent lor escus,
Et en lor poins les trois espies molus,
Devant eux moinent les auferans quernus.
Ex quibus patet, Armigerorum præterea munus fuisse equos dextrarios Militum manu deducere, donec in præliis iis indigerent. Idem Poëta :
Ces Chevaliers à lor ostez venir,
Ces blans haubers endosser et vestir
Les Escuiers ces bons chevaux tenir.
Le Roman de Merlin, seu Robertus de Bourron, de quodam Armigero :
Et li valés saut avant sur son ronchin, et maine le destrier en destre, et Baudemagus monte seur son palefroi tous armés, fors de son escu, et de son glaive, que li valés li porte.
Ubi Valés idem est ac Escuier, ut infra docemus. Armigerorum denique officium erat Militibus deservire, eorumque mandatis omnino obsequi. Le Roman de Garin :
Li Escuier se poinent de servir.
Incertus Auctor in Historia Archiepiscoporum Bremens. ann. 1337 : []
Respondit humiliter se non eminere
Sanguine, divitiis, nec tamen egere,
Sed de mediocribus genitum sincere,
Qui sponte nobilibus multum serviere.
Vide Albertum Aquensem lib. 3. cap. 29. lib. 9. cap. 5.
Armigeri igitur vox seu appellatio tributa inde quibusvis servientibus, uti Valletorum, ut infra probamus. Leges Edwardi cap. 21 :
Archiepiscopi, Episcopi, Comites, Barones, et omnes, qui habent sacham... milites suos et proprios servientes, scilicet dapiferos, pincernas, camerarios, pistores et coquos sub suo Friburgo habeant, et item isti suos Armigeros, vel alios sibi servientes.
Ingulfus pag. 886 :
Quinquagenarius (ætate Monachus)... habet Clericum seu garcionem servitio suo specialiter attendentem, qui exhibitionem victualium recipiet de parte Abbatis, modo et mensura, quibus ministratur garcioni unius Armigeri in Abbatis aula.
Vide Escuderius.
Armigeri Honorarii, Escuiers d'honneur. Froissart. 4. vol. cap. 62 :
Mais leur fut à ce Parlement ordonné que... jusque à vingt Chevaliers, et quarante Escuiers d'honneurs, iront en France devers le Roy, etc.
Hodie in Regum nostrorum Palatio, Escuier d'honneur appellant, qui Reginæ est a manibus.
Tonsus instar armigeri
, apud Ordericum Vitalem lib. 12. pag. 880 :
Cuillelmus vero Lupellus a quodam rustico captus arma sua illi pro redemptione sui dedit, et ab eo Tonsus instar Armigeri, manu palum gestans, ad Sequanam confugit.
An quod solis Militibus, non vero Armigeris fas esset cæsariem nutrire ? Certe non memini me id legisse : nisi forte Ordericus spectaverit famulos domesticos, quos, Armigeros vocabant. Vide Scutarius.