« »
 
[]« Armilausa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 394c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARMILAUSA
ARMILAUSA, ARMELAUSA, ARMILAU-SIA, ARMILAISIA, Armigaisia, Armilcasia, etc. Sagum Militare, quod thoraci superinduitur. Isidorus lib. 19. Orig. cap. 22 :
Armelausa vulgo vocata, quod ante et retro divisa, atque aperta est ; in armos tantum clausa, quasi armiclausa, C. litera ablata.
Vet. Interpr. Juven. Sat. 5 :
Viridem thoraca,
apud eundem Poëtam, Armilausiam prasinam interpretatur. Curtas Militum tunicas, ad genua usque pertingentes, ἀρμελαύσια appellat etiam Mauricius in Strategicis ; [] quod έπάνω τῶν ὅπλων induantur, dicta, vult præterea Suidas. Sclavinam interpretatur Ugutio : Armelamus (leg. Armelaus) vestis tantum humeris clausa, et ante et retro divisa, vel vestis tantum humeros tegens, sicut scapulare Monachorum. Gloss. Isid. : Armelaus, scapulare Monachorum. Joannes de Janua Armelus habet. Idem Ugutio : Armellausa sic dicta, quod ante et retro aperta sit, in armis tantum clausa, et est Sclavina. Scriverius ab Armilausis populis, quorum mentio fit in Tabula Itiner. Peutingeri, ejusmodi vestem dictam opinatur.
Vestem militarem facit etiam Paulinus Epist. 3 :
Cum præterea facie non minus quam Armilausa ruberet.
Et Epist. 7 :
Sibi ergo ille habeat Armilausam suam, et suas caligas et suas buccas.
Passio S. Bonifacii Martyris, edita ab Holstenio :
Vir est quadratus... coccinea Armelausia indutus.
Anastasius Bibliot. in Gregor. II. pag. 70. de Luithprando Rege Longobard. :
Atque sic ad tantam compunctionem piis monitis flexus est, ut, quæ fuerat indutus, exueret, et ante corpus Apostoli poneret, mantum, Armilaisiam, balteum, spatam, atque ensem deauratum.
Ex iis emendandum Diploma Athelberti Regis Anglor. :
Missurum etiam argenteum, scapton aureum, item sellam cum fræno aureo, et gemmis exornatam, speculum argenteum, Armilaisia oloserica, camisiam ornatam prædicto Monasterio gratanter obtuli.
Ita repono pro Armilcaisia ut est in Monastico Anglicano tom. 1. pag. 24. Perperam etiam Armigaisia apud Willelmum Thorn. pag. 1762. v. 54. editum legitur.
Almuciis Canonicorum Armilausiorum nomen inditum a quibusdam, quod reliquæ vesti superadderentur. Tabularium Laudunense apud D. Lucam Acherium in Notis ad Guibertum :
Capitulum ann. 1398. ea conditione investiendum (Decanum) censuit, ut dum installaretur, et fidem juramento præstaret, almutium, sive Armilausam ipse non haberet, (quia nondum sacris erat initiatus) sed in manus Buticularii, sive Syndici Ecclesiæ deponeret.
Infra :
A Capitulo impetravit, ut sibi dehinc liceret uti hujusmodi Armilausa, sic tamen, ut illam in brachio deferret, non vero illam gestaret in capite.
Schiltero Armilausa idem est ac Armillaiz, hodie Ærmellatz, ein Latz mit Ærmeln, Wachtero idem ac Ærmellos, Non manicata, absque manicis, a los destitutus. Knitla Saga, in Glossar. Suio-Goth. Ihrii Voc. Arm loquitur de silki trojo Ermalausa, i. e. tunica serica sine manicis. Adel. Diezius Grammat. roman. vol. 1. pag. 51. ad hanc vocem confert Islandicam Ermalausi. Apud Biornonem Haldorsonii scriptum est Ermalaust fat, Colobium, exomis. Armilaus significare potuit sine brachiis, German. antiq. item ac Island. Confer Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 1. col. 426. et vol. 2. col. 267. Sed fortasse vocis origo petenda cum Scriverio a populo Armalausorum. Vide Zeussii librum De populis Germaniæ, etc. pag. 308.