« »
 
[]« Armigerium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 394c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARMIGERIUM
ARMIGERIUM, idem, opinor, quod Scutagium, seu servitium militare, vel potius præstatio, quæ fit a militibus ratione feodi militaris. Ut enim Scutiferi pro Armigeri, ita Armigerium loco Scutagium dici facile potest. Charta Garcendis Comitissæ pro Basilica de Tomeriis apud Stephanotium in Antiquit. Occitan. MSS. :
Dono similiter Ecclesiam S. Petri de Fideris cum omni suo Ecclesiastico, cum decimis, primitiis et oblationibus, Armigeriis et rebus aliis, quas prædicta Ecclesia possidere videtur.
Vide Scutagium.
P. Carpentier, 1766.
Haud scio an non rectius intelligeretur de oblationibus armorum in nobilium funeribus offerri solitorum. Vide supra Armatus equus.