« »
 
[]« 1 armillum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 395b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARMILLUM1
1. ARMILLUM, Armilla, Armellum, Ornamentum brachiorum. Gloss. Lat. Gr. Armilla, Armellum, ψέλλιον, ϰλάνιον. Armillarius, ψελλιοποιός. Atque illud Gallis nostris proprium fuisse docet Strabo lib. 4. (4, 5.) :
Χρυσοφοροῦσι δε, περὶ μὲν τοῖς τραχήλοις στρεπτὰ ἔχοντες. περὶ δὲ τοῖς βραχίοσι ϰαὶ τοῖς ϰαρποῖς ψέλλια.
Et Polyb. lib. 2 : (29, 8.) Ηάντες δ᾽οἱ τὰς πρώτας ϰατέχοντες πείρας, χρυσοῖς μανιάϰοις ϰαὶ περιχείροις ἦσαν ϰαταϰεϰοσμημένοι τοῦτο δ᾽ ἐστὶ χρυσοῦν ψέλλιον, ὅ φοροῦσι περὶ τὰς χεῖρας, ϰαὶ τὸν τράχηλον οἱ Γαλάται. Erant autem ejusmodi Armillæ Gallicæ latioris segmenti instar, lapillis ac margaritis intextæ, quæ si non totum brachium, certe inferiorem brachii partem tegebant, unde et Brachialia dicuntur, interdum et Manicæ. Glossæ Biblicæ MSS. : Armillæ propriæ virorum sunt, collatæ victoriæ causa militibus, ob armorum virtutem : unde et quondam Virilia dicebantur. Ab intellectu autem circuli Armilla non discrepat, quia ipsa quoque hoc, ubi ponitur, ambiendo constringit : sed Armilla latius extenditur, circulus rotundus fit. Sed et hodie superiores Germani Armil, sive Armel, eam vestium partem, qua lacerti brachiaque teguntur, vocant, uti monet Cluverius lib. 1. Germ. antiq. cap. 8. Vide Cregor. Turonens. lib. 2. Hist. cap. 42. et Gesta Reg. Franc. cap. 18.
Has etiam Armillas Danis militibus tribuunt Dudo de Act. Norman. lib. 1. pag. 64. 65. Will. Malmesburiensis lib. 2. de Gest. Angl. cap. 12. Saxo Grammaticus lib. 2. pag. 28. 33. Florentius Wigorn. et Hovedenus ; ad quas jurare solitos scribit Ethelwerdus lib. 4. Histor. Anglic. cap. 3 :
Eique statuunt jusjurandum in eorum Armilla sacra.
Nisi hoc loco Armilla genus armorum fuerit : quod conjici potest ex Capitulis Caroli M. lib. 6. cap. 223 :
Ut Armillæ et bruniæ non dentur negotiatoribus :
hac enim lege vetantur arma distrahi mercatoribus. Has denique armillas, quas et Baugas vocabant, ut præcipua Regiæ dignitatis ornamenta habuisse Francos nostros, pluribus docuimus ad Alexiadem pag. 261. 262. quod etiam de Danis ac Anglis testatur Simeon Dunelmensis lib. 2. de Dunelmensi Ecclesia cap. 13. et Thom. Walsinghamus pag. 196. Vide Luithprandum lib. 1. cap. 7. et infra in Bauga. Vide Grimmii Antiq. Jur. pag. 895. 896 et 50.
P. Carpentier, 1766.
Armille, eadem acceptione, in Chron. S. Dion. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 350 :
Au départir (le duc Richart) dona à l'un une Armille de fin or, quatre livres pesant ; à l'autre dona une moult riche espée.
Quod vero in hastiludiis armilla, ut plurimum, donabantur victores, Armillæ nomine hastiludium designatur in Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692 : Armilla, behoudour.
Armilla Petasonis, apud Apicium lib. 7. cap. 9. pellis est, seu cutis, quæ armis tanquam armillæ inhæret, illosque obtegit, et quod armis, id est, humero deportetur ceu armillum. Ita Gabriel Humelbergius.