« 1 arnesium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 397a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARNESIUM1
1. ARNESIUM, ut Arnense, Gall. Harnois, Armatura. Codicillus Henrici Comitis
Ruthenensis ann. 1222. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1170 :
Præterea volo et mando, quod filius meus façiat ipsum Militem, et det ei Arnesium.Computa Dalphin. tit. Grasivodan. ann. 1334 :
xxv. Julii pro una pelle viridi missa ad Dominum per Cotarellum ad faciendum corrigias in Arnesîo suo.Occurrit eadem notione ibid. in Computis anni 1333. et in Instrumento anni 1409. tom. 1. novæ Gall. Christ. pag. 128. col. 1. Vide Harnascha.
P. , 1766.
◊ Arest. Parlam. Paris.
ann. 1454. 20. Mart. : Et ulterius curia declaravit Arnesia seu arma, quæ dicti canonici deferebant excessus committendo, esse regi confiscata.Pro ense, seu alio armorum genere, quo quis percutere potest, in Litt. remiss. ann. 1404. ex Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 307 :
Dictam domum Arnesio evaginato intravit dictus Poncius.Vide supra Armum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arnesia Armorum, Apparatus, Gall. Provision d'armes. Charta ann. circiter 1423 : Cum propter guerras quæ actenus vigerunt et adhuc vigent, causantibus adversariis et hostibus regni Aragonum, civitas Massiliæ causa suæ defensionis plurimas expensas fecerit tam in fortificatione murorum quam in Arnesiis armorum et in artilheria et bombardis et similibus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Arnesium Saumerii, Instructus equi clitellarii, Gall. Harnois de bête de somme. Capitula
Gener. S. Victoris Massil. MSS : Equi seu equitature, quos Prior ille solitus erat ducere, dum vivebat.... et omne Arnesium Saumerii, etc.Vide in Arnese locum Chron. Parmensis, et infra Arnexium.