« 2 arnesium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 397a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARNESIUM2
2. ARNESIUM, Arneysium, Arnezium, Quævis supellex Ecclesiastica et
domestica, etiam muliebris. Testamentum Beatricis de Alboreya ann. 1367. inter Anecd.
Marten. tom. 1. col. 1524 :
Quæ omnia volumus vendi per guadiatores nostros, et de eorum pretio legamus et dari volumus Abbatissæ dicti loci quatuor florenos auri, et cuilibet moniali duos florenos auri, et residuum pretii dictarum rerum convertantur in jocalibus et aliis Arnesiis faciendis in altari dicti monasterii.Charta Raymondi Episcopi Penestrini apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 348 :
Cum eorum juribus, jurisdictionibus et pertinenciis universis, Arnesiisque, utensilibus, pannis, lectis, superlectilibus, ac aliis rebus et bonis mobilibus et immobilibus.Charta anni 1369. ibid. pag. 350 :
Item dictus dominus Dalphinus promisit et donavit dicto Marquesio nominibus quibus supra, Arnezia eidem Catharinæ competentia secundum statum sui generis.Acta pontificatus Joannis XXII. ad ann. 10 :
Ecclesia quoque dicti castri de ejus mandato campanis, libris, Arnesiis et rebus sacris omnino extitit spoliata.Computa Dalphin. Graisivod. ann. 1334. fol. 125 :
Pro præmio sigilli litterarum compositionis... super facto cavalcatarum debite non sequutarum, et etiam Arneysiorum non portatorum, etc.Ibid. fol. 74 :
Item ponit se solvisse pro capella Domini et Arnesium Dalphinæ, etc.
P. , 1766.
◊ Chron. Domin. de Gravina
apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 630 : Iterum dictus capitanius.... dixit famulis suis statim : Parate equos, et Arnesia onerate confestim.Pro instrumentis ad venationem aptis, in Transact. ann. 1501. ex schedis Præs. de Mazaugues :
Sub pœna.... omissionis furonorum, panelorum et aliorum ingeniorum et Arnesiorum, cum quibus venaretur.Vide Arnese.