« Arra nuptialis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 399c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARRA2
ARRA Nuptialis. Petrus Chrysolog. serm. 140 :
Ad Virginem Deus aligerum portitorem mittit : nam dat Arram, dotem suscipit, qui fert gratiam. Annulus Arrarum nomine datus,in Legib. Wisigoth. lib. 3. tit. 1. § 13. Donatio Roderici Diaz de Bivar ann. 1074. apud Risco in ejus historia :
Et sunt quidem istas Arras tibi uxor mea Scemena factas in foro de Legione.Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 41 :
Præceptionem ad Judicem loci exposuit, ut puellam hanc suo matrimonio sociaret dicens : Quia dedi Arram in desponsatione ejus.Infra :
Et ideo gloriæ vestræ præceptionem deposco, ut filiam suam mihi tradat in matrimonio, alioquin res mihi liceat ejus possidere, donec sexdecim solidorum millibus acceptis, me ab hac causa removeam.Vide JC. et Salmasium ad Capitolinum pag. 254. Concil. Hisp. tom. 4. pag. 365 :
Præcipit quoque hæc SynodusVide Grimmii Antiq. Jur. pag. 423. et infra Arrhæ.(Mexicana ann. 1585.)... Curatis, ut in benedictionibus nuptialibus Indorum naturalium Arras benedicant, cum reliquis cæremoniis, quibus in benedictionibus nuptialibus Hispanorum uti solent.