« »
 
[]« Arrainare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 400c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARRAINARE
ARRAINARE, Ad Tribunal sistere, in jus vocare ; Item Lites seu causas in Regesto eo ordine disponere, quo citandæ sunt et agendæ, Gall. Mettre au Rôle, Angl. Arraign ; a Francico Arranger, oriri putant Skinnerus Etymol. Angl. et Thomas Blount in Nomolexico, quod causæ et rei ordine vocentur ad rostra seu cancellos, quos Angli Barram nominant. Alii ab Arraisonare per contractionem factum putant Arrainare et Arreniare. Mandatum Eduardi III. Regis Angliæ ann. 1337. apud Rymerum tom. 4. pagina 797 :
Quod assisæ novæ disseisinæ et attinctæ contra fideles nostros, in obsequio nostro in dictis terris Scotiæ et Hiberniæ, aut alibi, extra regnum nostrum, pro defensione et salvatione ejusdem regni, et terrarum nostrarum prædictarum commorantes, Arrainatæ seu Arrainandæ (ipsis in obsequio nostro inibi sic existentibus) de die in diem continuentur, ita quod eis, dum in obsequiis nostris in hujusmodi moram, ut præmittitur, fecerint, exhæredatio vel præjudicium nequaquam fiat. Et ideo vobis mandamus quod omnes assisas novæ disseisinæ, et attinctas, coram vobis per brevia nostra [] jam Arrainatas, vel ex nunc Arrainandas, versus dilectum et fidelem nostrum... continuetis, etc.
Vide Areniare.
P. Carpentier, 1766.
Arrainier, pro Cogere, compellere, Gall. Contraindre, exiger avec autorité, in Chron. S. Dion. lib. 1. cap. 3 :
Onques puis ne fu nus qui les (François) osast contraindre, ne Arrainier de rendre treu.