« Arrendamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 403a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARRENDAMENTUM
ARRENDAMENTUM, Locatio, datio ad censum seu Arrendam, Gall. Arrentement, Bail a
rente. Hisp. Arrendamiento.
Facultas conducendi, quam jus Arrendamenti appellamus, tom. 4. Concil. Hispan. pag. 127. col. 2. Testamentum Isabellis de Lebreto Armaniaci Comitissæ ann. 1294. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1592 :
Item volo et concedo ac mando, quod omnis venditio, obligatio, alienatio, vel Arrendamentum factum, vel facta de prædictis reditibus, exitibus et proventibus dictorum castrorum et locorum per dictos executores meos tantum valeat... ac si per me in vita mea facta esset.Capitulum generale MS. S. Victoris Massil. ann. 1426 :
Statuerunt quod Arrendamenta omnium Prioratuum et reddituum fiunt ad extinctum candelæ, et plus et ultra offerenti adjudicentur.... Precia Arrendamentorum tempore quo renderii illa exolvunt, etc.Notanda sunt
Arrendamenta ad extinctum candelæ facta; quæ etiamnum vigent pluribus in locis.