« »
 
[]« 2 arrendatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 403b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARRENDATIO2
2. ARRENDATIO. Taxa Cancellariæ Apostolicæ tit. 19 :
Et si clausula Arrendationis non sit in litteris, tunc demantur, etc.
Ubi Johannes Bank ridicule dixit, Arrendationem esse virium alicujus subjectionem. Nam præterquam quod non omnino promptum est divinare, qui hisce verbis velit, probabile est tamen Arrendationem esse, quod vulgo pensionem in beneficiis Ecclesiasticis appellamus. Nam
Arrenditia, Idem valet, ac reditus, seu census annuus. Charta Ludovici II. Imp. apud Ughellum tom. 6. Italiæ sacræ pag. 1309 :
Cum... massaritiis, Arrenditiis, etc.
Id est, possessionibus, quæ censui obnoxiæ sunt. Ita Galli Arrentement appellant dationem ad censum.
Adcenses et Arrentement de maisons
in Consuetudine Namurcensi art. 19. et Vastanensi art. 6. Arrentissement, in Bononiensi art. 127.