« »
 
[]« Arreptus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 404a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARREPTUS
ARREPTUS, Arrepticius, Dæmoniacus, Italis, Arretizio ; ϰατεχόμενος ὑπὸ δαίμονος, apud Strabonem. δαιμονιόληπτος, apud Chrysost. Ugutio : Arreptitius, qui arripit, vel arripitur, sicut Dæmoniacus, et Arreptitia dicitur Dæmoniaca. Ebrardus de Betunia in Græcismo :
Sunt Arreptitii vexati dæmone multo.
Est Energumenus, quem dæmon possidet unus.
Gloss. Lat. MS. Regium : Ariolus, Arreptitius, quasi divinus. Isid. in Glossis : Arreptitius, Ariolus, furiosus. Dicitur Furiosus, quia qui futura prædicebant, vel edebant oracula, extra se rapi et furere videbantur. Walafrid. Strabo de Vita S. Galli cap. 18 :
Jussit eos Dux venire in cubiculum, in quo Arreptitia servabatur.
Vide S. Augustinum lib. 2. de Civit. Dei cap. 4. Cassian. Collat. 7. Vitam S. Mariani abbatis Ratispon. cap. 5. Baron. ann. 713. n. 15. etc. Melberi Vocabularius :
Arrepticius, [] qui a diabolo possidetur, ut sacrilegus qui monacham aut monialem cognoscit.
Arrepti, Iidem, qui Arreptitii. Concilium Arausican. I. can. 16. et Arelat. 2. can. 41 :
Qui palam aliquando Arrepti sunt... non assumendi ad ullum ordinem Clericatus. Arrepti a dæmone homines,
apud Gregor. Turonens. lib. 1. Miracul. cap. 69. Aigradus Mon. in Vita S. Ansberti Archiepisc. Rotomag. cap. 11 :
Mulier quædam a dæmone Arrepta.
Rudolphus in Vita Rabani Mauri n. 40 :
Puella.... subitaneo impetu spiritus maligni Arrepta.
Theodorum quemdam Præsidem,
diabolica intentione Arreptum
, dixit Honorius PP. Epist. ad Sergium Subdiac. apud Holstenium in Collect. Rom.
Abreptitius, Furiosus, in Breviloquo. Petrus Damiani lib. 1. Epist. 9 :
Abreptitius quidem in tantam furiosæ mentis prorupit insaniam.