« Arro » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 406c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARRO
ARRO, vel Arrao, Oryza, species leguminis satis noti, ab Hispano Arroz,
Gall. Ris. Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351. ex libro
viridi fol. 53 :
Tenetur dare dictus dominus Abbas illi Monacho qui est ortolanus dicti Monasterii duas libras panis frumenti... et etiam quolibet anno octo sextaria Arronis tressenqui et tres emynas fabarum, etc.Ibidem :
Lavandario quolibet anno octo sextaria Arraonis tressenqui.Quid sibi velit tressenquus mihi incompertum, nisi forte sit locus, unde oryza afferebatur.
P. , 1766.
◊ Arro, perperam de
Oryza, Gall. Ris, supra explicatum ; est enim idem quod Mixtura, miscellum frumentum, ut supra in Arao diximus.
Sed neque feliciori conjectura Tressenquus, de loco unde oryza afferebatur,
intelligitur ; arronis qualitas significatur hac voce : atque adeo de frumento
trimestri, vel ex trecensu proveniente accipi potest. Vide Trecensus et Tremesium.