« »
 
[]« Artigalia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 412b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARTIGALIA
ARTIGALIA, Earumdem, opinor, originis et notionis, quarum Artiga. Fundatio Boni-fontis ann. 1136. inter Instrum. tom. 1. novæ Gall. Christ. pag. 179. col. 1 :
Homines vero ruricolæ universi, qui infra hos eosdem terminos possessiunculas, atque Artigalia possidebant, fuerunt Calveth et frater ejus Forto, Martinus Raimunath, etc. qui omnes non solum a fratribus, verum ab Episcopo requisiti donaverunt per manum ipsius quidquid suum fuit infra universos terminos istos supradictos, tam in silvis, quam in agris, [] nihil penitus retinentes.
Ibid. paulo post :
Infra istos vero terminos Raimundus Volen de Castello, et filii ejus et fratres, corrigiam unam possidebat, Martinus de Mezons duo Artigalia, Willelmus quoque de Mezons unum Artigale.