« »
 
[]« Artocopa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 413c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARTOCOPA
ARTOCOPA, Artocopus, Quævis placenta, Gall. Gateau. Gloss. Lat. Gal. Sangerman. MS. : Artocopus, pi, Eschaudez ou autre pain fait par labour. Est ergo quivis dulciarius panis et arte laboratus. Hinc et ille azymus panis qui in Ecclesia Romana ad hostias Domino consecrandas conficitur, etiam Artocopus appellatur apud Ugutionem : Artocopus panis elaboratus ad opus Domini. [] Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 1 :
Hæc sunt caritates Artocoparum quæ redduntur in Natale Domini, in Pascha Domini, in festo B. Vincentii cum pane et vino, Episcopo quatuor, Cantori 1. Garino de Dusages 1. Hamelino de Marce 2. etc...
Quæ quidem aliquibus mutatis nominibus ibidem decies repetuntur. Artocopus, Panis pistus in oleo, Creffel. Vocabul. Lat. Germ. ann. 1477. impress. Adel.