« Ascus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 420b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASCUS
ASCUS, Navicula, scapha, Anglo-Saxonibus Asc. Vox forte orta ex Græca
ἀσϰός, utris ; σχεδία δερματίνη
ἐξ ἀσϰῶν, auctori Peripli ; cujusmodi sunt scaphulæ, quibus in paludibus et
stagnis piscatores utuntur, quas etiamnum Nascon et Ascon vocari auctor est
Bignonius. Lex Salica tit. 23. § 3 :
Si quis navem vel Ascum de intro clavem furaverit, etc.§ 4.
Si quis Ascum de intro clavem repositum, et in suspenso pro studio positum furaverit.
◊ Wendelinus ab asco, vocem Flandricam schus, sive
schuet, id est, scapha parvula, ortam putat, quæ catena jacta circum arborem
aliquam in ripa stantem alligatur, ac sera etiam clauditur, magna ejus parte, interim dum
illic hæret, demersa, ita ut de arbore dependeat : unde Ascus in suspenso esse
dicitur in Lege Salica. Neque forte absurdum videbitur, si dicamus, loca aliquot in
Hollandia et provinciis vicinis inde appellata : verbi gratia, Ascoloa, portus
ascorum, Ascodilf, fossa ascorum, Ascoburg, burgum ascorum, etc. tametsi
aliter videatur Jacobo Eyndio. Vide Ascogefrus et
Ascomannus.
L. , 1840–1850.
◊ Vide etiam Glossar. Wachteri
voce Asche et Glossar. Suiogoth. Ihrii, voce Asc. . Uti Latinis Abies
et alnus arborem et navem sonant, ita Anglosax. Asc et Scandic. Askr est Navicula et
Fraxinus. In lege Salica Gloss. Malberg. l. l. : Chanz-ascho. Vide Graffii
Thesaur. Ling. Francic. vol. 1. pag. 492. ubi plurima nomina propria cum hac voce
composita, dubium tamen an non notionis potius fraxini ratione habita.]