« »
 
[]« Asecretis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 420c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASECRETIS
ASECRETIS, indeclinabile, seu a secretis, Secretarius, qui Procopio lib. 2. de Bello Persico cap. 7. τῶν ἀποῤῥήτων γραμματεύς dicitur, seu qui τὰ τοῦ Βασιλέως ἀπόῤῥητα γράφει, ut ait idem Scriptor in Historia arcana. Epistola S. Nicephori Patriarchæ Constantinop. ad Leonem III. PP :
Καὶ γὰρ τῶν βασιλιϰῶν ὑπογραφεύς ἐτύγχανεν ὤν. Ασηϰρῆτις δὲ τούτους ϰαλεῖν εἰωθείας τῆς Λατινίδος γλώττης ἴσμεν ἐϰφώνημα.
Menæa 8. Mart. in S. Theophylacto Episcopo Nicomediensi :
Καὶ τῷ ἀφηγουμένῳ ἐντυχὼν τῶν ἐν ταῖς βασίλιϰαῖς σάϰραις ὑπηρετουμένων, Ἀσηϰρῆτας αὐτούς ϰαλοῦσι Λατίνων φωνῇ.
Apud Agathonem Diacon. Ecclesiæ Constantinop. in Epilogo, Artemius, seu Anastasius Imp. τῆς τῶν Ἀσηϰρητίων σχολῆς πρότερον γενόμενος ἐναρίθμιος fuisse dicitur. Carolus Magn. lib. 4. de Cultu Imag. cap. 9 :
Mox ut Leontius Asecreta conspexit, magnum se sui erroris emolumentum invenisse putavit.
Petrus Diacon. lib. 4. Chron. Casin. cap. 68 :
Postquam Asecretis efficitur, Logothetam illum... Imperii statuit.
Corippus lib. 1 :
Hinc secreta sacræ tractans Demetrius aulæ.
Vide Anastasium in S. Agathone PP. pag. 53. in Nicolao I. pag. 214. et supra in Archidiaconus. A Latinis Græci vocabulum ἀσηϰρῆτις hauserunt, uti pluribus observavimus ad Cinnamum pag. 492. 493.
Est etiam Asecretis interdum idem, qui Consiliarius. Glossar. Saxonicum Ælfrici : Asecretis vel Principis Consiliarius ; geruna. Saxonibus gerine est mysterium : mysticis enim ac secretis Principum consiliis intersunt Consiliarii. Michael Psellus in Vita Simeonis Metaphrastæ :
Πρῶτα μὲν ταῖς μυστιϰωτέραις ἐφεστήϰει τῶν πράξεων, ϰαὶ τοῖς ἀποῤῥήτοις βουλεύμασι ϰοινωνὸς παρειστήϰει τοῖς συμϐουλεύουσιν.
Joannes VIII. Epist. 87. ad Ludovicum Balbum :
Te quoque, fili [] carissime, auctoritate sancti Spiritus Dei nostri, ad vicem genitoris vestri domni Caroli perpetui Imp. Augusti Asecretis constituo meum Consiliarium, qui, ut dici solet, pars animæ meæ fuit.
Charta Roberti Regis Francorum apud Duchesnium in Probat. Hist. Monmorenciacæ pag. 16 :
Ad Majestatis nostræ mansuetudinem supplex accessit noster Asecretis Manasses Comes, postulans, etc.
Annales Francor. Bertiniani ann. 866 :
Per Waltharium suum Asecretis domesticum, Papæ Nicolao, quæ sibi visa sunt, secretius mandant.
Regino ann. 901 :
Luidwardus Episcopus Vercellensis Ecclesiæ, quondam Imperatoris familiarissimus, et Consiliarius A secreto.
Vide eumdem ann. 887. Apud Hincmarum de Ordine Palatii cap. 16 :
Summus Cancellarius, qui Asecretis olim appellabatur.
Chronicon Moriniacense lib. 2 :
Ad auxilium... Domini Stephani Cancellarii Regis et Asecretis confugerunt.
Gervasius Tilleberiensis MS. lib. 2. de Otiis Imper. :
Consilio Asecretum suorum postposito.
Adde Anonymum de Miraculis S. Hugonis Abbat. Cluniac. in Biblioth. Cluniac. pag. 452. Ingulphum in Hist. Croyland. pag. 878. Chron. Mauriniacense pag. 372. etc. Vide Glossar. med. Græcit. Gretserum ad Codinum et Marin. Pap. Diplom. num. 91. not. 6. pag. 300.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Dire à secret, pro Secreto dicere, vulgo En secret. Lit. remiss. ann. 1452. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 163 :
Chapponay tira à part le suppliant, et lui dist à secret.