« »
 
[]« Archidiaconus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 364c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCHIDIACONUS
ARCHIDIACONUS, Primus inter Diaconos, qui cæteris Diaconis præest : Dignitas Ecclesiastica, qua donatum S. Stephanum conjicit S. Augustinus Serm. 94. de Diversis, quod primus a S. Luca inter 7. Diaconos nominetur, unde ait :
Inter Diaconos nominatus primus, sicut inter Apostolos Petrus,
et a Luciano in Epist. de ejus inventione, Primicerius Diaconorum, et Archidiaconus dicitur. S. Hieronymus ad Evagrium :
Diaconi eligant de se, quem industrium noverint, et Archidiaconum vocent.
Cum igitur Archidiaconorum ordo et gradus alius non esset, quam Diaconorum, unde ut nemo ad eum promoveretur, nisi antea esset Diaconus, statuerunt passim Synodi, ut Claromont. sub Urbano II. can. 3. Romana ann. 1139. can. 10. Remensis ann. 1148. can. 9. Londinensis apud Continuat. Florentii Wigorn. pag. 661. 662. Si quis autem Archidiaconus Presbyter fieret, priori dignitate defungebatur, ut satis testatur Sidonius lib. 4. Epist. 24. ubi de Joanne Archidiacono,
in quo, seu gradu, seu ministerio
, inquit ille,
multum retentus propter industriam, diu dignitate (id est, Presbyteri) non potuit augeri, ne potestate posset absolvi
. Vide Vitam Lietberti Episcopi Cameracensis cap. 17. Laxata exinde disciplina usus obtinuit, ut Archidiaconatus etiam Presbyteris deferretur. Apud Hincmarum in Capitul. ann. 877. memorantur Guntharius et Oilardus Archidiaconi Presbyteri.
Tanta porro habita est dignitas Archidiaconi, ut Episcopi Vicarius dicatur in Ordine Romano, ut qui vices Episcopi in illius diœcesi exequatur, et Ecclesiarum visitandarum ipsius loco curam suscipiat. Unde
Oculus Episcopi
appellatur in Epistola B. Clementis, apud Isidorum Pelusiotam Epist. 29. Fulbertum Epist. 34. et Hugonem Flaviniac. in Chron. pagina 200. Constitut. Apost. lib. 2. cap. 44. et lib. 3. cap. 19. et 20 :
Cæterum sit Diaconus Episcopi auris, et oculus, et os, cor pariter et anima ; ut Episcopus in pluribus quam par est ac minutioribus non occupetur, sed in solis gravioribus.
Charta Stephani Parisiensis Episcop. in Tabulario ejusdem Ecclesiæ :
Archidiaconi vero qui Oculi et A. Secretis Episcopi dicuntur, et Ecclesiæ Dei provisores, et Episcopalis domus et mensæ procuratores, ab Apostolis et eorum successoribus substituti inveniuntur, etc.
Apud Anastasium S. Lucius PP.
potestatem dedit omnis Ecclesiæ Stephano, Archidiacono suo, dum ad passionem pergeret
. Et Ursinus in Vita S. Leodegarii cap. 2 :
Deinde... Archidiaconus effectus, cura sub Pontifice omnibus Ecclesiis ipsius diœcesis est prælatus.
Quale autem potissimum fuerit Archidiaconorum munus, pluribus exequitur Isidorus junior Epist. ad Leudred. :
Archidiaconus imperat Subdiaconis et Levitis, ad quem pertinent ista ministeria, ordinatio vestiendi altaris a Levitis, cura incensi, et sacrificii necessaria sollicitudo, qui Levitarum Apostolum et Evangelium legat, etc. sollicitudo quoque parœciarum et ordinatio et jurgia ad ejus pertinent curam.... ipse inquirit parœcias cum jussione Episcopi, etc.
His addenda, quæ habent Charta Ebonis Archiepiscopi de ministris Remensis Ecclesiæ, post Flodoardi Histor. Remensem ex Sirmondo et Marloto, et Hincmarus in Capitulis Archidiaconibus datis.
Ad Archidiaconum spectabat Ecclesiastici [] thesauri custodia, illiusque dispensatio, ut et cæteros Ecclesiæ Diaconos. Ita Isidorus junior Epist. ad Leufred. Prudentius Hym. in S. Laurent. Petr. Chrysolog. serm. 135. Paulin. lib. 4. de Mirac. S. Martini, Gregor. III. lib. 1. Epist. 10. extra de Offic. Archid. Anastasius Bibl. in S. Cornelio PP. S. Lucio, S. Stephano pag. 8. 9. Thomas Archidiaconus in Hist. Salonitana cap. 5. etc. De Archidiaconorum officio plura habet idem Ebo Archiep. Remensis in Indiculo de Ministris.
Habebant præterea Archidiaconi jurisdictionem suam, quæ
Audientia Archidiaconi
dicitur lib. 5. Capitul. cap. 171. sed quasi Officiales Episcopi, uti appellantur a Radulpho de Diceto in Imaginibus Histor. pag. 581. Nam, ut ait Isidorus junior,
sollicitudo parœciarum, et ordinatio, et jurgia ad ejus pertinent curam
. Unde ab eorum sententiis appellatio procedebat ad Episcopum, ab Episcopo ad Archiepiscopum, etc. quapropter inter Ordinarios accensentur ab Innocentio III. PP. lib. 14. Epist. 44. ad quam consulendus Bosquetus. Adde Petrum Cellens. lib. 7. Epist. 10. Joannes Sarisberiensis Epist. 156. hisce verbis sui ævi Archidiaconorum in administranda justitia mores carpit :
Erat, ut memini, genus hominum, qui in Eccl. Dei Archidiaconorum censentur nomine, quibus vestra discretio omnem salutis viam querebatur esse præclusam ; nam, ut dicere consuevistis, diligunt munera, sequuntur retributiones, ad injurias præmium faciunt, calumniis gaudent, peccata populi comedunt, quibus vivitur ex rapto, ut non sit hospes ab hospite tutus.
Vide Joann. de Deo in Pœnitentiario lib. 5. cap. 10. et Altaserram lib. 1. Dissertat. Juris Canonici cap. 15. Sed longe antea Archidiaconorum cupiditas notata, ut ex Capitulari ann. 744. cap. 12. et Addit. 4. Capitul. cap. 145 Concil. Paris. ann. 829. I. 25. observare est.
Archidiaconi in Ecclesiis Cathedralibus plures interdum instituti, iisque districtus attributi, in quibus visitationes suas quotannis exercerent, atque hi a districtuum eorumdem appellationibus, Archidiaconi sui districtus in Ecclesia Cathedrali N. dicuntur, vel majores, aut minores Archidiaconi, secundum varias Ecclesiarum super hac re ordinationes ac institutiones. Vide Galliam Christian. Sammarthanorum in Episc. Autissiodor. n. 58.
Archidiaconi in Ecclesia Anglicana post Episcopos et Abbates, primi et digniores habebantur, uti tradunt Scriptores Vitæ S. Thomæ Cantuar. Archiepisc. cap. 5. et colligitur ex libro 3. Provincialis Cantuar. tit. 1. lib. 5. tit. 4. ubi ante Decanos nominantur. Hostiensis ait, revera Archidiaconum esse majorem ratione jurisdictionis, et extra Ecclesiam, et in hoc Decanum ei subesse debere : sed intra Ecclesiam et in celebratione divinorum, et quoad ordinem, subesse debere Decano. Sed in his omnibus, inquit Lindwodus, consideranda est Ecclesiarum consuetudo, secundum quam Decanus, simpliciter loquendo, major est Archidiacono. In Ecclesia Cadurcensi Archidiaconi primas sedes tenent post Episcopum, ut est in Historia Episcoporum Cadurc. n. 114.
Archidiaconus S. Ecclesiæ Romanæ, Dignitas, qua functus legitur Gelasius II. PP. antequam Pontifex fieret, in illius Epitaphio. Meminit præterea Anastasius in S. Cornelio S. Lucio, PP. in S. Stephano, S. Sixto II. Valentino II. [] etc. eorumdem Pontificum Archidiaconorum. Apud Gregorium Mag. lib. 2. Epist. in Præfat. legimus,
depositum fuisse Laurentium, qui primus fuerat in ordine Diaconii Sedis Apostolicæ, propter superbiam et mala sua
. In diplomate Pauli PP. apud Baron. ann. 761. num. 17. subscribit post Presbyteros S. R. E. Petrus Archidiaconus S. Sedis Apostolicæ. Tradit Panvinius, abrogatam fuisse hanc dignitatem a Gregorio VII. ipsiusque loco Camerarium institutum, qui arcam et ærarium Ecclesiæ Romanæ servaret : id enim Camerarii potissimum munus fuisse, ut et Diaconorum et Archidiaconorum in Ecclesiis, suo loco ostendimus. Occurrunt tamen post Gregorium VII. aliquot Archidiaconi Ecclesiæ Romanæ, sub Urbano II. apud Eadmerum lib. 2. pag. 52. et sub Innocentio II. apud W. Tyrium lib. 15. cap. 13. Meminit præterea Archidiaconi Ecclesiæ Romanæ Cencius Cardinalis in Ceremoniali, ubi agit de inauguratione summi Pontificis apud eumdem Baronium ann. 1191. adeo ut in dubium veniat quod habet Panvinius.
Archidiaconus Cardinalis in Ecclesia Augustodunensi occurrit non semel in Tabulario ejusd. Ecclesiæ. In veteri Notitia subscribit
Marbodus Cardinalis Archidiaconus
Ecclesiæ Andegavensis, postmodum Episcopus. Item in Ecclesia Tullensi in qua Præpositus Ecclesiæ S. Gengulfi erat etiam Archidiaconus Cardinalis Ecclesiæ Tullensis. In Charta Udonis Episcopi pro S. Gengulfo, inter Probationes Hist. Tull. pag. lxxvi :
Constituimus etiam Cardinalem Archidiaconum hujus urbis ad eam pertinere (Ecclesiam S. Gengulfi) ut Præpositus hujus loci eum perpetuo in beneficio possideat.
Vide Cardinalis.
Archidiaconi in Monasteriis. Ingulphus in Hist. Croyland. pag. 886 :
Officio etiam Sacristæ tunc in augmentum portionis suæ officium Archidiaconatus super totam Parochiam Croylandiæ assignavit.
Hi
Archidiaconi Abbatum
dicuntur, in Articulis observandis inter Fratres professos Domus S. Juliani juxta S. Albanum, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 378.
Chron. Joan. Whethamst. pag. 337 :
Succrescebat jamdudum in agro abbatis Johannis septimi illa paradella invidiæ, qua in suum causabatur Archidiaconum oblique oculos deflectere, excogitareque vias, modos et media, quibus posset eum depellere extra monasterium. Accediakre,
pro Archidiacre, in Lit. ann. 1268. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 103. Archebrike, ridicule, in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 1 :
Nous enclinons un Archebrike,
Ou monsegnor Quiquelikike.
Si tamen non est, pro Archiepiscopus. Altera voce Galli gallinacei cantus exprimitur, Hispanis Quiquiriqui.
Sed et Abbates ipsos Archidiaconi munere functos legere est apud Lupum Ferrar. Epist. 80. Extat Charta ann. 1061. apud V. Cl. Jacobum Petitum post Pœnitentiale Theodori pag. 668. qua Episcopus Abrincensis Abbatem S. Michaëlis in Monte Archidiaconum suum instituit in dicto Monte, sub certis conditionibus.
Archidiaconus et Archidiaconatus Mensæ, apud Innocentium III. PP. lib. 14. Epist. 122. in Ecclesia Pampilonensi, cujus curæ erant mensa et reditus Capituli ejusdem Ecclesiæ : quod iis verbis satis designat idem Pontifex :
Et conventus[] nihil de sua mensa recepit, a tempore, quo dictus Archidiaconatus fuit collatus eidem.
Archidiaconatus, feudi jure possessus, a viris sæcularibus, etiam temporibus Caroli M. quippe in hujus Capitulari 1. ann. 805. cap. 15. Capit. 4. ejusdem anni cap. 2. lib. 1. Capitul. cap. 110. lib. 6. cap. 266,
ut Archidiaconi non sint laici
, præcipitur. Vetus Charta apud Catellum lib. 5. Rerum Occitan. pag. 872 :
Ut tunc temporis erat mos Milites tenere Archidiaconatus.
Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 496. sub ann. 1066 :
Fulcoius Radulphi de Caldreto filius... Archidiaconatum quoque, quem in feudo ab antecessoribus suis de Archiepiscopo Rotomagensi tenebat, Monachis dedit.
Innocentius III. PP. lib. 14. Epist. 122 :
Archidiaconatum S. Gemmæ, cui tunc temporis præsidebat, ignorante Capitulo, pro magna pecuniæ quantitate pignori cuidam Militi obligavit, etc.
Archidiaconatus dati ad firmam, quoad jura spiritualia, meminit Provinciale Eccles. Cantuar. lib. 5. tit. 4. Vide Procuratio. De Archidiaconis et eorum officio legendus inprimis Johan. Morinus de sacris Ordin. part. 3. exercit. 16. cap. 3.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Archediacré et Archidiacrey, olim, eadem notione. Homag. facta episc. Carnot. ad ann. 1358 :
Mer. Guillaume Cressin, dit le Picart, chevecier de sainte Oportune de Paris, nous fist foy et homage au nom de M. le Cardinal de Magalonne archidiacre de Dunoys a cause de ladite Archediacré.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Archidiacrey, Archidiaconatus.
P. Carpentier, 1766.
Archidiaconare, Archidiaconum instituere. Petrus Cantor. lib. 1. Summæ MS. cap. 99 :
Hugo Rotomagensis archiepiscopus cum Archidiaconasset Berengarium, dixit ei : Dabo tibi centum libras ne in principio archidiaconatus facias exactiones per Archidiaconatum tuum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Archidiaconizare, Archidiaconi munus obire. Charta Liziardi Episc. Suession. ann. 1121. ex Chartul. Nantholii pag. 21 :
Data Suessione anno ab Incarnatione Domini... Ansculpho et Theobaldo, Petro, Ebalo Archidiaconizantibus.