« 1 asiamenta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 421c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASIAMENTA1
1. ASIAMENTA, Commoditates, necessaria variis vitæ usibus ; ac præsertim Jus utendi rebus
alienis, Gall. Aisances, Aisemens. Concordia Capituli Eduensis cum Domino de
Perreria ann. 1257 :
Habent autem homines dictarum villarum usagium suum in dictis nemoribus pro omnibus suis Asiamentis faciendis.Litteræ de Custodia Regni Scotiæ apud Rymerum tom. 2. pag. 726 :
Sciatis quod constituimus... custodem nostrum regni et terræ Scotiæ ; ita quod omnia castra et fortalicia nostra in eodem regno existentia, quotienscumque voluerit ingredi et in eis morari, et Asiamenta sua habere possit pro suæ libito voluntatis.Lamberti Hist. Comitum Ardensium apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 8. pag. 547 :
A superiori parte vivarii usque in Fulberti boscum vel nemus extendit communia populi sui Asiamenta.Vide Aisantia.