« »
 
[]« Aisantia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 154a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AISANTIA
AISANTIA, Vox forensis, facultas, quam quis habet utendi in alieno prædio, rebus non suis, vel ex jure municipali, vel proprietariorum concessione, a Gallico, Aisance, Commoditas. Tabular. Abbat. Reigniacensis Ord. Cisterc. :
Per omnia sua nemora inter Choram et Cosam jacentia atque posita suorum pastionem porcorum, transitum, percussum, sine pretio et panagio, et omnes usus, quos Aisentias vocamus, perpetuo donavit, ann. 1147.
In alia Charta ann. 1153. ibid. :
Et usus, quos Aasancias vocamus.
Usagia, sive Aisantiæ terræ nostræ,
in veteri Charta apud Buzelinum pag. 396. Charta Rogerii Episcopi Laudun. ann. 1180. in Tabular. Abb. de Thenailles :
Dedit omnes Aisancias et pasturas de Bouconvilla.
Vide Chartas alias apud Duchesn. in Hist. Codiciacensi pag. 349. Perardum in Burgundicis pag. 198. Hemereum in Augusta Virom. in Reg. pag. 42. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aisentia, Idem. Charta Aleidis Dominæ de Boular in fundatione Monast. Belli-Prati ann. 1228. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 299. E :
Concessi similiter ut Aisentias communes [] et pascua libere habeant.
Vide Miræum tom. 1. Oper. Diplomat. pag. 419. edit. 2.
Esentia. Charta S. Ludov. ann. 1266. in Regesto Normanniæ signato P :
In altera medietate landæ ad animalia sua Esentiam suam habeant.
Aisiamentum, Gallis Aisement, Italis Agiamento. Regiam Majestatem lib. 1. cap. 13 :
Terram petitam amittet cum fructibus, commoditatibus, Aisiamentis, et pertinentiis suis.
Lambertus Ardensis :
Communia populi sui Aisiamenta et planitiem camporum... concludens.
Will. Abbas Andrensis :
Comes quoque Balduinus super Aisiamento in palude de Hotinghen a nobis in perpetuum habendo, etc.
Vide Chronicon Andrense pag. 346. Monasticum Angl. tom. 2. pag. 916. Madox, Formul. Anglic. Chartis cxliii. et cccxxi.
Aisimentum, In Testamento Guillelmi D. Montispessulani ann. 1146 :
Donec de Aisimento ipsius terræ habeat perceptum et recuperatum, quod valeat duo millia solidorum.
Hic non sola facultas utendi, sed usus et possessio debet intelligi ; Acherius Spicil. tom. 9. pag. 141. legit Aissimentum. Occurrit ibi etiam semel. Regestum censuum et feodor. Carnotensium fol. 57 :
Les jarbes et les tourtiaus deus illec, et ès villes d'environ pour l'Aiesement que ils ont en la forest, et est chascun un tourtel de un denier, dont tous ceus qui ont Aisement ou dit bois, doivent un tourtel, etc.
Eisiamentum, In eodem Monastico Angl. tom. 1. pag. 47. apud Will. Thorn. et Duchesn. in Hist. Guinensi pag. 258. et in Probat. Hist. Drocensis pag. 251.
Aisiæ, Pertinentiæ, ubi libere percipi possunt Aisiamenta. Charta Libertatum Solemniaci in Arvernis MS. :
Si aliquis intraverit de die ortum vel vineam alicujus hominis, situm, vel sitam in Aisiis vel pertinentiis dictæ villæ, etc.
Tabul. B. Mariæ de Charitate ann. 1364 :
Margarita de Fontenaio donavit terram de Miniers cum suis juribus, Aisiis et pertinentiis, salva et reservata tonsura nemoris d'Artenne.
Hesia. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 916 :
Ascendendo per veterem sepem, et sic per vetus fossatum et haiicium, usque ad Hesiam extra boscum.
Sunt, qui vocem Gallicam Aise, ab otium deducunt ; Agio Itali dicunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Asencia, ut Aisantia. Charta Lietardi Episcopi Cameracensis inter Instrum. tom. 2. novæ Gall. Christ. ann. 1133. de Fundatione B. M. de Valcellis :
Per omnes etiam reliquas terras suas, nemora, prata et aquas, concesserunt omnes Asencias suas in nemoribus ad colligendos fructus, ad pastinationem porcorum, ad pasturagium exterorum animalium, sine pasnagio et omni alia exactione, ligna ad ædificandum et calefaciendum et ad cætera necessaria. In pratis pasturagium, in aquis ad piscandum, et si quid forte in his omnibus aliquid venationis, mellis vel alicujus alterius rei a Fratribus vel mercenariis eorum inventum fuerit, libere possidendum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Asiamentum, Aysiamentum. Charta Ægidii Abb. S. Martini Tornac. ann. 1309. in Tabulario S. Richarii Centulensis :
Nos habebimus omnia alia Asiamenta in prædictis pasturagiis, sicut usuagiarii alii in prædictis locis tantummodo.
Charta Joannis Abb. B. Mariæ Ursi-Campi ann. 1303. ex eodem Tabul. :
Habebimus omnia alia Aysiamenta in prædictis pasturagiis seu pascuis, sicut alii usugrarii, hoc est intelligendum absque [] augmentatione numeri animalium, qui in prædictis litteris est expressus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aysientia. In Tabulario Monast. S. Quintini in Insula pag. 132.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aysimentum, In hist. Dalphin. tom. 1. pag. 201.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aysina, Eadem notione. Locos vide in Deversium et Repayrium, et tom. 2. Hist. Dalphin. pag 167.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aysium, vel Ayzium, Eadem significatione. Baluz. Hist. Arvern. tom. 2. pag. 135. in Charta Roberti Comitis ann. 1285 :
Cum cæteris universis Aysiis et usatgiis, servitutibus, emolumentis.
Ibidem pag. 314. in Charta ann. 1340 :
Servitutibus, censibus, redditibus, deveriis, Ayziis, juribus et actionibus nostris.