![[]](img/image.png)
ASOLIA, f. pro Asotia ; Græcis enim est ἀσωτία,
luxus, vita dissoluta et ἄσωτος, luxuriosus, perditus :
quæ maxime conveniunt Ribaldis, quos omnibus vitiis deditos fuisse constat. Concil.
Rotomag. ann. 1231. can. 10. apud Marten. pag. 245. Collect. Vett. Script. in 4° :
Statuimus quod Clerici Ribaudi, qui dicuntur de familia Asoliæ... tonderi præcipiantur, vel etiam radi, ita quod eis non romaneat tonsura clericalis.