« »
 
[]« Asolia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 424a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASOLIA
ASOLIA, f. pro Asotia ; Græcis enim est ἀσωτία, luxus, vita dissoluta et ἄσωτος, luxuriosus, perditus : quæ maxime conveniunt Ribaldis, quos omnibus vitiis deditos fuisse constat. Concil. Rotomag. ann. 1231. can. 10. apud Marten. pag. 245. Collect. Vett. Script. in 4° :
Statuimus quod Clerici Ribaudi, qui dicuntur de familia Asoliæ... tonderi præcipiantur, vel etiam radi, ita quod eis non romaneat tonsura clericalis.