« Assisa » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 437c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSISA
ASSISA, et Assisia. Littletoni sect. 234. est nomen æquivocum : varias
enim et diversas significationes, apud Leguleios nuperos habet, quas singulas persequi
operæ pretium videtur. Ac primum :
Assisæ et Assisiæ dicuntur Comitia publica, conventus et consessus proborum
hominum, a Principe, vel Domino feudi electorum, qui pro tribunali jus dicunt, lites
dirimunt, de rebus ad rem publicam spectantibus statuta conficiunt : Malla publica,
placita, quomodo ἕδραι βουλῆς dicuntur apud
Hesychium. Apud Anglos vero Assisa, definitur sessio Justitiariorum duorum itinerantium
cum Justitiariis Pacis, ut vocantur, in urbe capitali uniuscujusque Comitatus, bis in
anno, ut audiant placita, lites componant, et pro tribunali jus dicant.
Ita Watsius. Vetus Jus Municipale Normann. 1. part. distinct. 5. cap. 6 :
Assise est une assemblée de plusieurs sages hommes en la Court del Prince, en laquelle cen qui y sera jugié, doit avoir perdurable fermeté. Car se l'en nie cen, qui aura esté fait és plés de la Viscomté, l'en le puet escuser par une desrene ; més cen qui est fet en l'Assise, ne rechent nul desrene ; ains est ferme à toujours par le recort de l'Assise, et entre deux Assises doit avoir 40. jours.Charta Philippi Augusti apud Rigordum ann. 1190 :
Ballivos nostros posuimus, qui in balliviis suis singulis mensibus ponent unum diem, qui dicitur Assisia, in quo omnes illi qui clamorem facient, recipient jus suum per eos, etc.
P. , 1766.
◊ Cise contracte, eadem
notione, in Charta ann. 1327. ex Cod. reg. 10196. 2. 2. fol. 87. v° : Toutes les coses dessusdittes lidis maires mist en le warde des hommes de le Cise Dieunisi legendum cité devant dite.(de Liege)là presens, assavoir sont lidis mesires Jehan dou Lardier, qui le jugement rapporta, etc.
◊ Ejusmodi vero Assisæ, in locis publicis et patentibus,
ut alia olim placita, veluti ante januas Ecclesiarum. aut in cœmeteriis peragebantur.
Regestum Constabulariæ Burdegal. fol. 137 :
Assisias suas tenebunt Lemovicenses ante januas Monasterii S. Martini, et in cœmeterio Ecclesiæ S. Michaelis.Deligebanturque ad id majores villæ, et quæ populo abundarent, intra Regis, aut domini feudi, jurisdictionem, ad majus litigantium commodum. Edictum Philippi Pulcri a Pithœo editum, art. 16. de Baillivis :
Nec teneant eas in locis, in quibus non est villa, aut habitatio gentium populosa.Cogebantur vero Assisiæ in Francia ex eodem Decreto Regio, de duobus mensibus ad duos menses, atque indicebantur a Baillivis et Senescallis in fine cujuslibet Assisiæ :
Præcipimus, quod Senescalli et Baillivi nostri teneant Assisias suas in circuitu Senescalliarum et bailliviarum suarum de duobus mensibus ad duos menses ad minus.Interdum per singulas quindenas.
◊ Formula autem cogendorum apud nostros a Baillivo proborum
hominum, seu vasallorum feudi, qui Assisiis interesse tenebantur, ejusmodi fuit,
quam ex veteri Regesto damus :
Michel de Paris, Bailly de Vermandois, au Prevost de Mondidier, Salut. Nous vous mandons, que vous faciez crier nos Assises de Mondidier solempnellement aus lieus acostumés au Dimanche devant la Chandeleur prochain à venir, et faites adjorner les hommes le Roy jugeans en la Chastellerie de Mondidier par Serjans le Roy, qu'ils soient ausdites Assises si souffisament que les causes desdites Assises puissent estre délivrés ; et nous certefiez des noms des hommes, que vous aurez fait adjorner. Et le faites si diligemment, que defaut n'y ait. Donné à Chauny le Venredi après Noël l'an 1318.Si quis ex iis deesset, pecuniaria mulcta puniebatur. Compotus Bailliviæ Turon. ann. 1337 :
De legibusseu comitiorum juridicorum mentio est passim in Consuetudinibus municipalibus, locis a Raguello indicatis : quarum aliæ magnæ aliæ minores dicuntur, ut in Consuet. Pictav. art. 19. 74.(mulctis)Assisiarum, videlicet de defectibus hominum nobilium, qui consueverant solvere pro quolibet defectu 5. sol. Assisiarum,
Grandis Assisa, seu Grande Assise, occurrit etiam in Consuetud. Inculismensi art. 4. 7. et
Rupellensi art. 1. in quibus Magna Assisa, dicitur conventus juridicus, qui Comiti,
Vicecomiti, Baroni et Castellano competit ratione majoris justitiæ, et
quater indicitur quotannis, in quo appellationes minorum Assisarum dijudicantur ab eorum
Ballivis. Minores vero Assisæ eæ sunt, quæ a Comitum, Vicecomitum, Baronum
et Castellanorum Præpositis, seu Judicibus pedaneis, quinto decimo quovis die tenentur.
Minores istas Assisas intelligit Chronicon Andrense pag. 552 :
Ex consuetudine quoque patriæ nostræ in Curia nostra per singulas quindenas humanas leges et judicia mundana constat exerceri.
Assisæ præterea appellatione donabatur quidquid in Assisis definiebatur inter
litigantes, quod pro supremo judicio erat. Regiam Majestatem lib. 1. cap. 13. § 3 :
Sciendum est, quod lites decisæ legitime per magnam Assisam Domini Regis, postmodum nulla occasione resuscitantur.Adde Quoniam Attach. cap. 82. § 1. Atque id Juri Normannico supra laudato consentaneum est. Maxime vero id, quod statuebatur ad publicum Regni, aut vassallorum omnium commodum, pro lege erat, ut pote in Assisis, communi proborum et Legalium hominum consensu decretum. Regiam Majestatem lib. 3. cap. 27. § 2 :
Ex beneficio constitutionis Regni, quæ Assisa nominatur.Hoved.
Assisæ Henrici Regis factæ apud Clarendonum.Fridericus II. Imp. in Constit. Sic. lib. 1. tit. 41 :
Quæ igitur ad ipsorum cognitionem pertinent, prædecessorum nostrorum Assisis comprehensa apertius diffinimus.Adde lib. 3. tit. 36. Glanvillam lib. 9. cap. 10. Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 3. § 6. etc. Prædictis addo, quæ habent Assisiæ Hierosol. MSS. cap. 105 :
Les Assises doivent estre tenuës et maintenuës fermement en toutes choses : et de ce que hom ne sera certain, qui soit Assise, doit tenir selon l'usage et la longue coustumance, et de ce que Court aura fait esgard, ou connoissance, ou recort, qui soit Assise, doit estre tenu et maintenu come Assise. Car les Assises ne peuvent en plusiors choses estre provées, que par lonc usage, ou pour ce que l'on a vehu user et faire come Assise, et ce est maniere de Loy, et doit estre, et est tenue au Royaume de Hierusalem et de Chipre meaus que Leis, Decrés, ne Decretales, que le Seignor dou Royaume doit jurer et jure, ains que il soit retens à Seignor, de garder et maintenir les Assises, et les lons usages, et les bons coustumes du Roiaume de Hierusalem.Hinc
assisiæ Rerum Venalium, pro Decreto Regio, seu eo quod in Assisiis, vel Comitiis et Placitis generalibus
a Baillivis et Justitiariis definitum est super rerum venalium qualitate, quantitate,
pondere, mensura et pretio, in Constitut. Neapolitanis lib. 1. tit. 57. § 2. tit. 63. lib.
3. tit. 36. § 5. Matthæus Paris ann. 1201 :
Eodem anno Rex fecit generaliter acclamari, ut legalis Assisa panis inviolabiliter sub pœna collistrigiali observaretur.... ita quod pistores poterunt sic vendere, et in quolibet quartario lucrari tres denarios, etc.Monastic. Angl. tom. 2.
De amerciamentis suorum tenentium provenientibus pro Assisa Regis non servata, ut de pane, cervisia, et mensuris falsis.Fleta lib. 1. cap. 17 :
Habet Rex in potestate sua, ut Leges et Consuetudines et Assises in Regno suo provisas, approbatas et juratas.Vide Littletonem sect. 234. Le Roman d'Aubery MS :
A tant maniuent aux dens la miche alise,Tant que chascune a sa force reprise,Et beurent eue qui venoit de Tamise,Dist Senehaut, mult vaut miex ceste Assise,Que cent mil livres, ou pan de ma chemise.
◊
Vide Assisia
1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Assisa
Rerum Venalium non solum pro decreto in Assisiis lato de rebus venalibus et
earum qualitate, sed etiam aliquando sumitur pro jure seu privilegio statuendi et
determinandi res venales, earumdem pondera, mensuras, pretium, etc. necnon percipiendi
emolumenta inde reditura : hoc autem jus seu privilegium abs Rege, cui volebat,
tradebatur. Hujus rei exemplum refert Kennet. in Antiquit. Ambrosden. pag. 393. ubi
narrat, Richardum d'Amory obtinuisse ab Eduardo II. Anglorum Rege Assisam
panis et cervisiæ intra urbem et suburbia Oxfordi, ea conditione, ut daret Regi quotannis
centum Schillingos : a postmodum propter conquestus Universitatis ac Civitatis hoc
privilegium a Rege concessum fuisse Majori et Vicecancellario. Vide Gloss. ejusd. Kennetti
ad calcem earumd. Antiquitatum.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Assisa Forestæ, leges in Curia seu in Assisiis de silvis ac nemoribus latæ, quas servant
ii magistratus, quibus silvarum cura commissa est. Inquisitio facta apud Brehull de
statu silvæ de Shottore, anni 1363. apud Kennettum Antiquit. Ambrosden. pag. 498 :
Item dicunt quod Priorissa de Littlemore devastavit boscum suum de Shottore contra Assisam Forestæ.Inquisitio de silva de Bernwood, ann. 1266. ibid. pag. 265 :
Et dicunt etiam quod prædictus Johannes filius Nigelli et antecessores sui a tempore quo non extat memoria solebant habere in bosco domini Regis Housbote et Heybote cum omnibus feodis forestario pertinentibus secundum Assisam Forestæ.
P. , 1766.
Assisia Gallica, Quæ pro parte Veliocassium, qui regum Francorum erant, peragebatur. Judic. ann.
1263. in Reg. Olim parlam. Paris. fol. 137 : Determinatum est quod Assisia Gallica, quæ tenebatur apud Gisortium citra aquam, propter commune bonum et communem aisantiam patriæ, teneatur apud Calvummontem, usque ad voluntatem domini regis, ubi ab antiquo consuevit teneri.
L. , 1840–1850.
Assisia, Consessus eorum qui tributa describebant et peræquabant. Registr. Parlam. Paris.
dict. Olim. in edit. pag. 374. ann. 1271. cap. 1 : Facta Assisia pro solucione gisti domini Regis apud Corbeniacum, homines dicti loci, qui Assisiam hujusmodi fecerant partem hujus gisti assederunt super etc.Vide Assidere 1.
Assisia, interdum sumitur pro ipso tributo quod ex consensu optimatum et populorum in
Assisiis coactorum imponi decernitur. Joan. Hocsemius in Henrico Episc. Leod.
cap. 5 :
Cum Leodienses Electo promissam solvere pecuniam non valerent, et Electo connivente Assisiam, seu malatoltam, supervenalibus posuissent.Ægid. de Roya ann. 1299 :
Et inhibuerunt vulgo, ne acclamarent Assisiam deponi.Magnum Chronicon Belgicum ann. 1288 :
Levabant in præjudicium Canonicorum in urbe exactionem, seu Assisiam rerum venalium.Charta Galteri Regitest. Comitis pro Burgensibus de Raucourt et Heraucourt, April. 1255 :
Ultra duos solidos, quos debet solvere de Assisia, nec majorem emendam Præpositus poterit extorquere.Apud Joan. Villaneum lib. 8. cap. 32 :
Comincio à radoppiare al populo Assise, gabelle, et malatolte.Idem lib. 8. cap. 54 : Assisi importabili. Constit. Feder. reg. Sicil. cap. 40 :
Statuimus quod, absque speciali mandato nostro, aliquæ Assisæ in terris et locis Siciliæ, quæ sunt nostri demanii, sive ecclesiarum, comitum et baronum, de cætero non imponantur ; et si impositæ fuerint, amoveantur omnino.Assis, eodem sensu, in Charta ann. 1447. pro Audomar. :
Plusieurs grandes fautes, excès et abus, qui s'estoient fait et faisoient, tant au fait et gouvernement de la justice et de la police d'icelleHinc formata ac contracta vox(ville de S. Omer)comme au bail des Assis, fermes et autres droits, etc.
Sissa, pro tributo, in Foris Aragonensibus : Sisa, Hispanis ;
Sissarii, Sissarum exactores. Vide Foros Aragon. lib. 4. tit. Quod Sisa,
etc. et Michaelem del Molino in Repertorio in vocibus Albaranum, et
Sissa.
Accisia, pro Assisa, et tributo, non semel in Chartis Imperatorum, apud Joannem
Voppium in Historia Aquisgranensi lib. 3. n. 2. pag. 19. 20 :
Telonium sive Accisia de vino, etc.
Cisa etiam reperitur. Libertates Aquarummortuarum ann. 1246 :
Consules.... possunt in villa collectas vel Cisas facere.
Assisa, interdum pro mulcta, seu emenda. Vetus Consuetudo municipalis Britanniæ
tit. 18 :
Des Assises, amandes et des dommages deus par cause de bestail.Et art. 395 :
Le Seigneur pour le bestail, qui seroit trouvé en son domaine, peut demander l'Assise, ou desdommage à son choix.Adde art. 420.
P. , 1766.
Assisia opponitur valori, in Testam. Cardin. Ambian. apud Godefr. in Addit. ad
Carol. VI. pag. 756 : Fundatis 160. lib. Paris. annui reditus in valore, et non in Assisia, pro distributionibus quinque mensium et duabus missis dicendis.Hoc est, in numerata pecunia, non in assignato reditu ex aliqua re percipiendo.
Assisa, sumitur etiam pro brevi quodam Regio, quo quis ob certa delicta, vel crimina,
litesve alias, quorum probatio incerta est ex instrumentis, in jus vocatur. Assisæ
autem nomine donatur, quia ab Assisa præcipitur Vicecomiti, ut 12. juratores
submoneat, qui de rei veritate testimonium ferant : ut est in Regiam Majest. lib. 1. cap.
12. 13. 14. et in Fleta lib. 4. cap. 1. § 7. et apud Littletonem sect. 234. Appellationis
rationem allatam firmat, recensetque aliquot ejusmodi assisas, veluti Novæ dissaisinæ,
de Morte antecessoris, Ultimæ præsentationis, de Communi pastura, et hujusmodi, quas
duelli tollendi gratia ab Henrico II. Rege Angliæ institutas ferunt.
◊ Sed et alia multa per Assisam probari docent Leges
Scoticæ, nempe quæstio ætatis majoris vel minoris, in Regiam Majest. lib. 2. cap. 31.
quæstio dominii inter Dominum et Vassallum, lib. 1. cap. 12. lib. 1. cap. 63. limites
terrarum, inter vicinos, lib. 2. cap. 74. occultatio thesauri inventi, lib. 4. cap. 4.
quæstio status, in Quon. Attach. cap. 56. deforciamentum factum Ministris Regis, in
Statut. Will. II. Regis Scotiæ cap. 4. et alia quæ tædet enumerare.
Assisa non tantum usurpatur pro brevi, quo quis ad probandum per assisam citatur,
sed etiam pro ipsa jurata, seu pro ipsorum juratorum testimoniis. Duplex autem hac
notione fuit assisa, Magna, seu Grandis, et Minor seu
Ordinaria.
Assisa Magna fuit solennior illa jurata, quæ in brevi de recto (quod omnium
solennius est et maximum, utpote quo de mera proprietate agitur,) e Militibus omnino
constat numero 12. gladio cinctis, non vulgari modo per Vicecomites electis, ad hoc
juratos, et 12. deinde electis, ut quidam asserunt, adjunctos. Apud Cowellum Grandis
Assisa definitur actio petitoria, sic dicta, quod cum possessoria,
quam Parvam assisam vocant, et ordinariam, 12. hominum veredicto decidatur, in ista
24. Milites gladio cincti esse solent. Glanvilla lib. 2. cap. 7 :
Est autem Magna Assisa regale quoddam beneficium, clementia Principis, de consilio procerum populis indultum, a quo vitæ hominum et status integritati tam salubriter consulitur, ut in jure, quod quis in libero soli tenemento possidet, retinendo, duelli casum declinare possunt homines ambiguum, ac per hoc contingit insperatæ et præmaturæ mortis ultimum evadere supplicium, vel saltem perennis infamiæ opprobrium, et inverecundi verbi, quod in ore recte turpiter sonat, consecutivum. Ex æquitate autem maxime prodita est legalis ista institutio ; jus enim quod post multas et longas dilationes, vix evincitur per duellum, per beneficium istius constitutionis commodius et acceleratius expeditur. Assisa enim ipsa tot non exspectat essonia, quot duellum, ut ex sequentibus liquebit. Ac per hoc et laboribus hominum parcitur, et sumptibus pauperum. Præterea quanto magis ponderat in judiciis plurium idoneorum testium fides, quam unius tantum ; tanto majore æquitate nititur ista constitutio, quam duellum. Cum enim ex unius jurati testimonio procedat duellum, duodecim ad minus legalium hominum exigit ista constitutio juramenta.Matth. Paris ann. 1240. pag. 364. de Magna Assisa :
12. Milites accincti gladiis fuerunt electi in Assisa, de consensu partium : et consenserunt partes in 10. quia duo non comparuerunt.Vide Statutum 2. Westmonasteriense cap. 41. et Fletam lib. 4. cap. 5. § 6.
Assisa Minor, seu Ordinaria est jurata in assisiis prædictis, quæ non e Militibus, sed
12. liberis et legalibus hominibus patriæ per Vicecomitem conscribitur. Et hæc quidem
jurata, non de proprietatibus cognoscit, sed de possessore. Vide Fletam lib. 4. cap. 1. §
7. cap. 5 § 4. 5. 6. ubi forma cogendi ejusmodi assisas præscribitur, et de iis agitur,
qui in ea consistere possunt.
Assisa dicitur capi in modum Assisæ, vel in modun juratæ. In modum
Assisæ, sic, ut si fundata intentione quærentis, tenens se statim ponat in assisam
sine aliqua exceptione, et respondeat intentioni querentis, etc.
Assisa cadit in juratam, cum non constat de re de qua lis est, ita ut necesse sit ut in modum juratæ
terminetur negotium, quia hinc inde erit probatio, et non Assisa, etc. Vide Bractonum lib.
4. Tract. 1. cap. 34. § 3. 4. Fletam lib. 4. cap. 15. et 16. cap. 10. § 12. lib. 5. cap.
6. § 53. 54. cap. 22. § 11. Littletonem sect. 234. etc.
Assisa Cadere dicitur, cum nullitas, ut Practici loquuntur, legitima opponitur. In quibus
vero casibus, pluribus recitat Fleta lib. 4. cap. 15. lib. 5. cap. 6.
Assisa, est præterea idem quod Actio possessoria. Vide Cowellum.
Assisa, interdum sumitur pro tempore, quod conceditur alicui, infra quod licet in judicio
agere, et alium in jus vocare, qui vim aliquam, aut aliquid injuste fecit, quod certum
aliquod tempus præscriptionis esse videtur, infra quod agere licet, et extra, vel post
quod agere non licet in judicio ut observat Skenæus ad lib. 2. Regiam Majestat. cap. 74. §
13.
Assisa Aquarum. Charta Friderici II. Imper. pro Ecclesia Panormitana ann. 1211. apud Rocchum
Pirrum pag. 145 :
Perpetuo confirmamus omnes villanos et possessiones, vineas, jardina, et prædia urbana, et rustica, aquas et assisas Aquarum, etc.
◊ Denique prædictis addere placet vocem Assise, Italis
vel certe Joanni Villaneo, idem valere quod priscis nostris Scriptoribus Devise,
seu Livrée. Idem Scriptor lib. 8 cap. 13 :
Tutti giovani vessiti col Re d'una partita di scarlatto verdebruno, tutti con selle d'una Assisa a palafreno rilevato ad arjento et ad oro, con l'armée a quartieri, etc.Ita usurpat lib. 10. cap. 226. lib. 12. cap. 107.
Assisare, Decernere, statuere in Assisa. Prima Statuta Roberti I. Regis Scotiæ cap.
2 :
Item ordinatum est et Assisatum, quod, etc.
Assisa, Assisia, Pensio annualis. Constitutio Joannis Archiepisc. Nicosiensis
ann. 1321. cap. 7 :
Nec eorum alteriMox :(Patrono vel defensori)possent perpetuam Assisam seu pensionem annualem constituere in futurum, etc.
Revocantes... omnes Assisias seu pensiones... Advocatis a Monasteriis datas.
Assisii, in Ecclesiis Cathedralibus Beneficiati, minores tamen ordine Canonicis, in
Ecclesiis Cypriis, qui videntur functi officio Canonicorum, quos Vicarios dicimus :
vel quibus assignata est Assisia, seu pensio annualis, quasi Pensionarii.
Ejusmodi Assisiorum mentio est passim in Conciliis Nicosiensibus nuper editis, in
Constit. Nicosiensib. cap. 9. 30. 31. in Constitut. Odonis Legati ann. 1248. cap. 11. 14.
21. in Concilio Nimociensi ann. 1298. cap. 12. 17. in Constit. Joannis Archiepisc.
Nicosiensis ann. 1320. cap. 1. 3. alia ann. 1321. cap. 3. 5. et apud Joannem Carmessonam
in Vita S. Petri Thomasii Patr. Constantinop. num. 53.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Si laudatas a
Cangio Nicosiensis Ecclesiæ Constitutiones penitius intuearis, perspicies facile Assisios
non esse cum Canonicis vicariis confundendos. Hi, ut dicitur, in Concilio Coloniensi ann.
1536. can. 11. gerunt vices Canonicorum, qui adversa valetudine detenti, vel negotiis necessariis avocatiilli vero ita proprium in Choro peragebant officium, ut in locum Canonicorum absentium non potuerint substitui ; Mandamus, inquit Odo Legatus in citata Constitutione anni 1248. cap. 14.(Choro)interesse non possunt ;
Ut Persona duos Clericos non Assisios, et Canonicus unum, in domo secum teneant : qui et eos associent, et ex quibus numerus servientium in Ecclesia augmentetur.Ii Clerici Socii Canonicorum absentium vices obibant, non Assisii, ut manifesto patet ex Constitutione Johannis Archiep. Nicos. ann. 1320. cap. 2 :
Item ordinamus et mandamus, quod omnes Canonici percipientes præbendam, debeant interesse divino officio diebus singulis, nisi justa de causa excusarentur... et tunc Clericos suos, quos tenent et debent tenere, mittere teneantur.Ut autem Assisii Canonicorum vices non poterant obire, ita Assisiorum in locum nullus alter poterat suffici. Constitutio anni 1323. cap. 5 :
Ut Assisius per seipsum serviat in Divinis : Statuimus et ordinamus hac constitutione inviolabiliter valitura, quod omnes et singuli Assisii nostræ Ecclesiæ, in eo ordine cujus beneficium obtinent seu præbendam, serviant in Divinis per seipsos, et non per alium substitutum..., nisi infirmitate aut justæ absentiæ causa, a nobis etiam obtenta licentia, valeat excusari.Ibidem dicitur
ipsorum officium ac nomen requirere continuam assistentiam.Sed quinam proprie fuerint Assisii in Ecclesiis Cypriis, quemve gradum obtinuerint, si fieri potest, etiam dicendum. Quatuor erant in iis Ecclesiis ordines Clericorum, Canonicorum scilicet, Assisiorum, Beneficiatorum seu Capellanorum, et Servientium. Servientes appello quos dixi Canonicorum absentium vices obiisse. Hi omnium infimi. Assisii secundum a Canonicis locum tenebant erantque ceteris Beneficiatis superiores. Id colligere est ex jam laudata Constitutione ann. 1320. cap. 1. ubi sic habetur :
Ordinamus, statuimus et mandamus, quod omnes Assisii et alii Beneficiati in dicta Ecclesia, continue debeant horis consuetis ad dictam Ecclesiam accedere, ad officium celebrandum per se tantum, et non per hebdomadas, et ad serviendum in ordine suo.Hæc de Assisiis Cypriis. Extat Statutum Ecclesiæ Aquensis ann. 1484. in quo hujus Ecclesiæ
BeneficiatiQuod si vera hæc est Beneficiatorum Aquensium institutio, non eadem fuisse videtur quæ Assisiorum Cypriorum. His adde Bullam Pauli III. PP. ann. 1549. pro sæcularisatione Monasterii insulæ Barbaræ tom. 1. Maceriarum ejusdem Monast. pag. 256. in qua loco Canonicorum instituunturdicunturtantum creati ad exhibendum Deo famulatum pro DD. Canonicis, aliis ipsius Ecclesiæ emergentibus negotiis occupatis, et alias Assisii quasi Assidui ad divinum Officium de jure nuncupentur.
decem et septem Capellani Assisii nuncupandi. Apud Lusitanos Assisii erant ecclesiis cathedralibus adscripti, qui in divinis, vulgo dicunt in choro, iisdem officiis fungerentur quibus canonici, ita tamen ut in superiori chori parte non considerent, neque in capitulo cum canonicis in sententiam irent. Huic ordini anno demum 1778. a Pio VI. PP. finem impositum esse scribit S. Rosa de Viterbo pag. 142. vol. 1. quem consulas.
P. , 1766.
assisiæ Officium, in ecclesia Cameracensi. Obituar. MS. ejusd. eccl. fol. 1. v° :
Acceptavimus institutionem cujusdam commemorationis B. V. Mariæ fiendæ singulis diebus Sabbati.... per magistrum cum sex pueris altaris,... quibus fiet distributio singulis ebdomadis per officium Assisiæ.Vide infra Assizia 2.
Assisia, Munus ipsum Assisii. Statuta Philippi Archiepiscop. Nicosiensis ann. 1450 :
Statuimus... ut nullus in Ecclesia nostra Nicosiensi existens in ordine Sacerdotali de cætero promoveatur ad Assisias Diaconales et Subdiaconales.Vide Vicarii in Ecclesiis Cathedralibus.
Assisia, videtur sumi pro adscripta temporis nota actis Notariorum, in Foris Aragon. lib.
4. tit. de Depositis :
Scribantur in dicto libro omnia deposita... et hoc cum Assisia, sive Calendario, quo prædicta fient.Nam hic Calendarium idem valet quod data.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Assisa, Assisia, Quorumdam redituum ex designatis prædiis annuatim
percipiendorum assignatio. Hist. Comitatus Ebroicens. inter Instrum. pag. 29 :
Prædicta sibi assidentur pro 1779. libris... summa valoris omnium particularium summarum Assisiæ prædictæ 16427. libræ etc.Donatio xx. solidorum annui reditus ann. 1276. in Chartulario minori S. Benigni Divion. :
Promittimus et tenemur cedere et solvere singulis annis in perpetuum dictis Abbati et Conventui... xx. solidos Turon. bonorum et legalium, ac dictam Assisiam seu assignationem tenere, et super præmissis omnibus et singulis garantiam portare.Charta ann. 1320. apud Baluz. Hist. Arvern. tom. 2. pag. 581 :
Juxta consuetudinem locorum in quibus fiet Assisa seu Assignatio reddituum prædictorum.Occurrit præterea pag. 370. 423. et 281. quo in postremo loco scribitur Assizia. Hinc liquet quid sit
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Assisiæ Littera, apud D. tom. i. Ordinat. Reg. pag. 64 : Nec constet ex Littera Assisiæ, quod vel bona ipsorum nominatim dedimus in Assisiam, vel, etc.Ubi idem est ac Littera assignationis. Vide Assidere i.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Assisa Maxima, Assisa Media, Dicitur de quarumdam mercium quantitate, qualitate,
pondere, etc. Instrum. ann. 1428. apud Rymer. tom. 10. pag. 392 : Duos lectos cum curtinis de Maxima Assisa prompte consutos. 4. lectos de Media Assisa colorum rubei, albi et viridis.Quod ibidem semel et iterum recurrit.