« »
 
[]« Assisiatus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 440c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSISIATUS
ASSISIATUS, Districtus, jurisdictio assisiæ, et ipsa Assisia, seu conventus et consessus ad lites dirimendas. Charta ann. 1335. in Reg. 70. Chartoph. reg. ch. 8 :
Dixit quod dictæ partes, pro quibus comparuit, sunt de Assisiatu Marmandæ, ad quem præsens negotium petiit remitti.
Charta Joan. episc. Belvac. locumten. reg. in Occit. ann. 1339. in Reg. 72. ch. 86 :
Cum Hugo de Tranchaleo et Giletus de Ras delati esse dicantur coram nobis in Assisiatu de Briva, etc.
Libert. villæ Condomii ann. 1369. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 17. art. 3 :
Locumtenens senescalli... creabitur et instituetur ibidem, et de omnibus causis, tam civilibus quam criminalibus,... tocius judicaturæ et Assisiatus Condomii, cognoscet ad plenum et judicabit, potissime cum ipsi consules et habitatores, sicut dicunt, habeant proprium Assisiatum in civitate Condomii.
Adde Libert. villæ de Lauserta ann. 1370. tom. 6. earumd. Ordinat. pag. 401. art. 13. ubi pro Assiziacum, lege Assiziatum. Vide Assisa et supra Assisiagium.