« »
 
[]« Assortare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 442c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSORTARE
ASSORTARE, Distribuere, partiri, suam cuique sortem assignare, Ital. Assortire, Gall. Partager. Stat. Vercell. lib. 3. pag. 82. r° :
Item statutum est, quod [] nulla persona, communitas sive universitas civitatis, vel districtus Vercellarum aliquo modo vel titulo, seu sub aliquo colore possit vel debeat alienare, vel pignori obligare, nec in aliquem transferre, nec inter se dividere, nec Assortare, nec alicui donare... communia locorum in toto vel in parte.
Stat. Saluciar. collat. 3. cap. 110 :
Qui tres habeant plenum posse Assortandi aquam quarumcumque bealeriarum, pratorum, existentium in finibus Saluciarum inter personas habentes ipsa prata et possessiones, secundum quod illis videbitur fore justum,... et possint dicti Assortatores imponere pœnas et bamna contra ipsam Assortationem venientes.
Ubi Assortator, is est, qui hujusmodi distributioni præest, et Assortatio, ipsa distributio. At vero Munire, reficere, Gall. Munir, réparer, sonat vox Assorter, apud Joinvillam pag. 97. edit. Cang. ubi editio regia pag. 108. habet :
Il Atira son chastel,
eodem intellectu :
Et quant le conte de Japhe vit que le roy venoit, il Assorta et mist son chastel de Japhe en tel point qu'il ressembloit bien une bonne ville deffensable. Assortir
autem est Socium sibi adjungere, Gall. S'Associer, in Lit. remiss. ann. 1457. ex Reg. 189. ch. 171 :
Icellui Baudin.... se acompaigna et Assorti de trois compaignons bien embastonnez.