« 3 asta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 443c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASTA3
3. ASTA, Modus agri. Vetus Notitia, apud Perardum in Tabulis Burgundicis pag. 108 :
Adcensaverunt eidem domui unam Astam prati ad Roserias positi sub censu 3. nummorum.Vide Hasta 5. Ubi Asta scribi pro hasta, idemque esse videtur, quod lancea. Italis enim asta est, quod Latinis hasta. Vide Lancea. Charta Tetbaldi Comit. Palat. ann. 1140. apud Guerardum post Polypt. Irminonis pag. 382 :
De Astis vjj. quas Godardus tenuit, dimidium modium quousque vinea crescat.Asta sive Hasta, sunt verba viri doctissimi in Glossar. pecul. est mensura agri, quæ hodie apud Burgundiones vocatur Hâte, efficitque partem octavam ipsorum jornalis. Conferendus etiam Sa Rosa de Viterbo vol. 1. pag. 143. qui olim Astil et Astim, sive Estil et Estim, Lusitanis mensuram agri fuisse scribit, in latitudinem patentem 25. palmis legalibus, in longitudinem vero toto prædii latere. Ipse vero ex duabus seculo XIII conscriptis chartis hæc affert :
Quinque Astiles in amplo et L in longo.Altera :
In Sesmo de Feria secunda et est hæreditas ista vjjj Astiis in amplo,unde Astilem longitudinis mensuram fuisse, patet.