« Lancea » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 020b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LANCEA
LANCEA. teste Diodoro Siculo l. 5. Gallicum est vocabulum :
προϐάλλονται λόγχας, ἅς ἐϰεῖνοι λαγϰίας ϰαλοῦσι.Varro apud Gellium lib. 15. cap. 20. Hispanicum verbum esse asserit : et apud Nonium Sisenna videtur ad Germanos referre :
Galli,Isidor. lib. 18. Orig. cap. 7 :inquit,materibus, Suevi Lanceis configunt.
Lancea est hasta, amentum habens in medio ; dicta autem Lancea, quia æqua lance, id est, æquali amento ponderata vibratur.Huic Etymo utcumque favet Servius cum ait :
Amentum, lorum, quo hasta media religatur.Festus denique a voce Græca λόγχη, Lanceam dictam vult. Gloss. :
Lancea λόγχη.Hispani Lanza dicunt, Galli Lance, Germani Lanz, unde Lanzknecht, militem peditem et lancearium vocant. Vide Cluverium lib. 1. Germ. ant. cap. 44. Lancearum mentio est in Legibus Wisig. lib. 9. tit. 2. § 9. Burgund. tit. 18. § 2. Ripuar. tit. 36. § 11. Capitul. 2. ann. 805. cap. 5. Capit. 2. Capitul. 3. ann. 806. cap. 1. Capit. 2. ann. 813. cap. 9. Capit. Pipini Regis Italiæ cap. 36. Leg. Longob. lib. 1. tit. 37. § 2. l. 2. tit. 4. § 2. Carol. M. 20.... Henrici I. Reg. Angl. cap. 83. in Vita S. Eucherii Lugdun. p. 78. Edit. Chifflet. Apuleius l. 10.
Lanceam longissimo hastili conspicuam,dixit pro ferro seu cuspide lanceæ : ubi lanceam, pro λόγχη, posuit, unde forsan et originem trahit. Lanceis prævaluisse Francos nostros docuimus in Notis ad Alexiadem. Vide Silvestrum Giraldum in Itiner. Cambr. l. 2. cap. 5. et supra in Arma, et Flammulum.
P. , 1766.
◊ Unde nostris
Lancegaye, Spiculi seu jaculi species. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 137.
Chartoph. reg. ch. 63 : Icellui Jehan Doulcet embeu de l'ennemi à tout une Lancegaye, dague, coustel ou espée, etc.Dart ou Lancegaye, in aliis ann. 1393. ex Reg. 145. ch. 9 :
Lance genetaire ou javeline,eodem sensu, in aliis Lit. ann. 1474. ex Reg. 195. ch. 1033.
Lancea, pro Milite, qui Lancea utitur in bello, cujusmodi sunt, qui Militum
dignitate et nomine gaudent. Gobelinus Persona in Cosmodromio ætate 6. cap. 77 :
Alii enim ex centenis, alii ex sexagenis Lancearum millibus, alii ex tot millibus armatorum eamAdde pag. 283. 292. 293. etc. Descriptio apparatus bellici apud Marten. tom. 2. Itin. liter. pag. 379 :(gentium multitudinem)constitisse contendunt.
Lancea autem quælibet continet equites ternos... Summa omnium equitum Lancearum quatuordecim millia.Chronicon. Flandr. cap. 103 :
Et estoient nombrez à quatrevints mille Lances et dix mille archers.Cap. 114 :
Or estoit la somme des gens d'armes nombrée à dix huit mille Lances, de gens tous receus et escrits à gaing du Roi, sans les autres Lances, et disoit-on qu'il y avoit bien 200. mille chevaux.Lanceis uti vetantur servi, lib. 6. Capit. cap. 271. novæ Edit.
P. , 1766.
◊ Confœder. inter Carol. VI.
reg. Franc. et Florent. ann. 1396. ex Reg. D. Chartoph. reg. ch. 6 :
Commune Florentiæ teneatur mittere, tenere et supplere mille Lanceas, computando tres equites pro una lancea.Steph. de Infestura MS. ubi de Innoc. PP. VIII :
Fertur ad papam fuisse transmissas litteras regis Franciæ, quibus continebatur... se missurum... centum Lanceas more antiquo, quarum unaquæque dicitur habere quinque milites vel homines.
P. , 1766.
Lancea, Vexillum, signum militare, quod hastæ seu Lanceæ affigi solebat. Lit.
remiss. ann. 1451. in Reg. 185. Chartoph. reg. ch. 257 : Comme le suppliant nous a servi comme archier soubz la Lance de nostre amé et féal Jehan de Lezay chevalier, seigneur des Maroys.Hodie diceremus, sous la banniere ou drapeau.
Ad Fusum a Lancea Transire. Vide Fusus.
Lancea Caroli Magni. Scribit Ingulfus, et ex eo Willelmus Malmesbur. l. 2. de Gestis Angl. cap. 6.
inter alia cimelia, quæ ab Hugone Rege Francorum ad Adelstanum Regem Anglorum missa sunt,
fuisse partem dominicæ Crucis, ensem Constantini M. vexillum S. Mauricii,
et Lanceam Caroli Magni non apud Francos exigui pretii :seu, ut habet Malmesburiensis,
quam Imperator invictissimus, contra Saracenos exercitum ducens, siquando in hostem vibraverat, nunquam nisi victor abibat : ferebaturque eadem esse, quæ dominico lateri Centurionis manu impacta, pretiosi vulneris hiatu paradisum miseris mortalibus aperuit.Vide Knyghtonem pag. 2321. Et quidem etiamnum extat inter S. Capellæ Paris. reliquias hujus lanceæ potior pars, de qua ita Steph. de Infestura MS. in Bibl. S. Germ. Prat. :
Die ultimo mensis Maii 1492. in die Ascensionis intravit urbem orator magni Turci, qui donavit Lanceam vel ferrum lanceæ Longini, cum quo fodit latus Domini nostri Jesu Christi in cruce, et fuit recepta a pontifice et toto clero processionalmente ab ecclesia S. Mariæ de populo usque ad S. Petrum ; et erat inclusum dictum ferrum in quodam tabernaculo pulcherrimo cristalli, cum pede et aliis ornamentis puri auri ; et fuit res magnæ æstimationis ; et forma ejus est designata, et forma propria ipsius et cuspis ejus est apud regem Franciæ, prout ipsemet Turcus nuntiavit per prædictum ambasciatorem.
Lancea Constantini M. inter Cimelia et Symbola Imperatoria vulgo recensetur. Cujusmodi autem illa
fuerit, et quomodo ad Imperatores Germanicos pervenerit, narrant Conradus Uspergensis et
Albertus Stadensis ann. 922 :
Burgundionum Rex Rudolphus, qui nonnullis annis Italicis imperabat, Lanceam quandam ibi a Sansone quodam Comite dono acceperat, quam Constantini Magni, sanctæ Helenæ filii, fuisse dicebant, quæ excepta cæterarum specie Lancearum, novo quodammodo opere, novaque elaborata arte et figura, juxta medium spinam habuit, utrobique quasi fenestram, et in media spina cruces ex clavis, manibus et pedibus Salvatoris nostri Domini Jesu Christi affixis, etc.Ex Liutpr. Antap. lib. 4. cap. 24. (12.) Mox subdunt, ut lanceam istam Henrico Imperatori largitus fuerit Rudolphus, et ut ab Ottone I. in prælio contra Lotharingos et Hungaros, ab Henrico IV. ann. 1089. Lausannæ Episcopo eam deferente, elata fuerit, quæ quidem lancea exinde, ut dixi, inter symbola Imperatoria præcipue habita est. Idem Uspergensis ann. 1106. de eodem Henrico IV :
Regalia vel Imperialia insignia, crucem scilicet et Lanceam, sceptrum, globum, atque coronam filiiAdde Chronic. Reichersp. ann. 1004. et Sigebert. Luithprand. Knyghtonem pag. 2321. Epistolam Henrici Imp. tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 391. 393. Vitam S. Gerardi apud Surium 3. Octob. etc. Constantinum vero Magnum μετά λόγχης, cum Lancea quam alii σϰῆπτρον vocant, stetisse supra columnam porphyreticam Constantinopoli, ex Scriptoribus docuimus ad Alexiadum pag. 383. At(Henrici V.)potestati tradidit.
Lancea S. Mauricii, non Constantini, dicitur Ademaro Cabanensi p. 182. ubi de
electione Conradi Imperatoris :
Et tradiderunt ei sceptrum et coronam et Lanceam S. Mauricii.Quam quidem lanceam S. Mauricii,
in qua videtur impressa quædam dominici ligni sanctæ Crucis portio, quam Angelus Dei impressit, in Cœnobio Melicensi asservatam tradit Historia istius Monasterii. Hanc pariter lanceam S. Mauricii indigitat Sugerius in Ludovico VI. pag. 288. ubi de Henrico Imperatore, quam a Rodulfo Rege Burgundiæ donatam Conrado Imper. cum Regno Burgundiæ scribit Hugo Flaviniacensis in Chron. pag. 185 :
Rodulfus vero Rex, absque liberis existens, Conrado Imperatori Burgundiæ regnum dereliquit, dans ei Lanceam S. Mauricii, quod erat in signe regni Burgundiæ.Denique Gregorius IX. PP. lib. 1. Epist. 142. ad Fridericum II. Imp. videtur existimasse, lanceam istam Imperatoriam fuisse eam, qua Christi latus transfixum est :
Crux, ubi est lignum Domini, et Lancea, ubi clavus ejus consistit, ante te in Processionibus solennibus deportantur.Mox :
Lanceam considera diligenter, cujus acumen latus ejus aperuit, de quo Christus largiter sacramenta tuæ salutis effudit.Hisce suffragatur Charta Caroli
Regis Francorum atque Italicorum, nec non et Alemannorum, et uxoris Hirmintrudis data Arelate an. Imperii 15.in Tabulario Ecclesiæ Viennensis fol. 7 :
Notum sit omnibus Christianitatis titulo insignitis præsentibus et futuris, quod in expulsione atque ejectione nostra, in qua Dei judicio a Lodoico fratre de regno sumus expulsi, votum Deo vovisse, ut si nobis Davidicam diutius optatam misericordiam fecisset intercessione et meritis B. Mauricii præcipui Martyris, cujus corona et Lancea nos ubique victores non dubitamus, donamus prædicto Sancto, etc.Quæ quidem Charta falsitatis nota non caret, licet Tabularium istud scriptum sit circa ann. 1150. Hanc descripsere Joannes a Bosco et Joannes le Liévre in Vienna. Vide Festum Coronæ, et Notas nostras ad Alexiadem, pag. 345. Albertum Stadensem ann. 939. Ditmarum lib. 4. pag. 44. etc. De lanceis Imperator. German. vide Chron. Gottwic. pag. 111. et Pfeffing. ad Vitriar. tom. 1. pag. 245. sqq. lib. 1. tit. 2. § 10. not. h. v. 6.
Lancea Regalis, Regum Bohemiæ. Monachus Pegaviensis, ex eo Conradus Abb. Uspergensis et Albertus
Stadensis ann. 1079 :
Bellum fuit inter Henricum IV. et Rudolphum in loco qui dicitur Fladecheim, ubi in primo congressu Saxones terga vertunt. Ibi Vratislaus Dux et Rex Bohemiæ regalem Lanceam adeptus, quæ exinde permissione Imperatoris semper quemvis illius gentis ducatu insignem in omni festiva Processione præcedit.
Lancea S. Olai, ab Regib. Danis in præliis contra ethnicos deferri solita. Vide Janum Dolmerum ad Jus aulicum vetus Norvagicum pag. 413.
Lancea, Ἁγία λόγχη Græcis, Cultellus, quo hostia
consecranda a tota panis massa separatur. Humbertus Cardinalis Dial. contra Græcos :
Nec quomodo Græci habent Lanceam ferream, qua scindunt in modum crucis ipsam oblationem, id est, proscomidem.Θεία λόγχη, in Nomocanone, edito a Joan. Baptist. Cotelerio cap. 130. Vide Goarum ad Euchologium Græcorum pag. 116. ubi ejus figuram dedit.
Lancea Emendari. Pœnæ nobiliorum species. Lactantius de Mortib. Persecut. n. 22 :
Domestici et administratores Lancea emendabantur : in causa capitis animadversio gladii admodum paucis quasi beneficiiGalli dicunt, Passer par les piques.(loco)deferebatur, etc.
Lancea Fixa vel sella posita,
vel erecto clypeo sibi Hospitium quietis eligere, apud Andream Suenonis lib. 5. Legum Scaniæ cap. 17.
Lanceam Figere. Statuta Willelmi Regis Scotiæ cap. 27. § 1 :
De ipso duellum haberi potest, et illud bellum potest sic remitti, scilicet cum fixerint Lanceas suas, potest calumniatus concedere delictum, et facere pacem.Et § 3 :
Sanguis extractus subtus anhelitum, quando fixerunt Lanceas suas potest defensor concedere sanguinem, etc.Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. p. 163.
P. , 1766.
Lanceam vel Palum Figere in signum adeptæ possessionis alicujus castri diruti.
Hujus moris mentio fit in Consuet. Catal. MSS. cap. 4 : Qualiter datur potestas castri, si castrum est dirutum... Et si non est aliqua turrisVide in Feudum reddibile.(ex qua nomen domini possessionem adipiscentis conclametur, ut mos erat)vel fortitudo, seu habitatio castri, quia castrum dirutum est totaliter, ut in pluribus contingit, tunc dominus vel alius, qui nomine suo recipit potestatem, intrabit terminos castri, et dominus ponet duos, vel tres, vel quot voluerit, homines de familia sua in domo alicujus rustici, sive in aliquo fundo alto ipsius castri, qui altis vocibus advocent nomen domini sui, figendo palum in fundo illo, vel Lanceam, vel aliquid tale in signum receptæ potestatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lancea Geldaria. Le Roman de Rou MS. : Archiers trovent villainz, dont la terre est planiere...Qui porte arc et qui hache, qu'il grant Lance Geldiere.
Lancea Sartatoria, Mensuræ agri species. Charta Gerardi de S. Auberto ann. 1193. in Tabul. Abbatiæ
Montis S. Martini :
Concesserunt mihi quandam indaginem sui proprii nemoris, latam decem Lanceis sartatoriis.Alia Philippi Comitis Flandr. ann. 1180. in eodem Tabul. :
A via, quæ ducit de Brancort Harchias 10. Lanceas sartatorias in latum, et in longum prout nemus se extendit.In eodem Tabul. et Charta Galcheri de Torota Castellani Noviomensis ann. 1272 :
Et la contrée de la fowée xxxiii. moyes et xii. Lances.Alia ann. 1223 :
Et de Lanceis, quæ remanserunt in diversis campis super mencaldatas prædictas, tantum terræ colligitur, quod inde fit una mencaldata.Est autem Lancea sartatoria, quod nostri Lechefrite vocant, unde et nomen. Vide Asta.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1268. ex Tabul.
eccl. Camerac. : Vingt mencaudées de terre et xix. Lances et demie ke je tenoie à Vieslis en deux piéces.Aliam hujusce nuncupationis originem proponit D. de la Monoye in Glossar. Burg. Lanceam scilicet appellari, quod longitudine esset unius lanceæ ; Sartatoriam vero a Sartare, terram incultam colere, deducit.
Lancea. Charta Hugonis Ducis Burgundiæ ann. 1184. in Reg. Feodorum Burgundiæ :
Permisit, ut castrum Tilecastri firmaret hoc modo, ipsum vero castrum muro claudi, cujus altitudo a ripa exteriori sit unius Lanceæ absque batalliis.Vide Thomasserium in Consuetud. Bituric. pag. 431.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lancea Solis, Radius. Tertullianus de Pudicitia cap. 7 : Quibus exquirendis, non lucernæ spiculi lumine, sed totius Solis Lancea opus est.
1. Lanceare, Hastiludio, seu
lancearum ludicro sese exercere. Ordericus Vitalis l. 3 :
Dum... cum consodalibus suis sese Lanceando exercuisset.Tertullianus adv. Judæos cap. 9 :
Infantes... qui ante norint Lanceare, quam lancinare.Lanceari jaculis, lancea vulnerari, apud Matth. Paris. pag. 119. Hesychius :
Δοράζει, λογχάζει. Δορατιζόμενοι, δόρασι μαχόμενοι.Vide Dissert. 6. ad Joinvill. pag. 167.
P. , 1766.
◊ Hinc Courre de
lance, eadem acceptione, apud Guiartum : Sans Courre de lance de fresneFust un an entier à Biauquesne.
Lanceatus. Ictus, confossus lancea. Firmicus :
Quicumque habuerunt horoscopum in xxi. parte Tauri, Lanceati moriuntur.Hist. Paparum apud Bcrn. Pez tom. 1. Anecd. part. 3. col. 380. (Bonifacius VII.)
subitanea morte præventus, odio suorum post mortem cæsus et Lanceatus, etc.Chronic. Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 52 :
Multi Messanenses fuerunt Lanceati et gladio interfecti.
P. , 1766.
◊ Lancegé, eodem
intellectu, in Lit. remiss. ann. 1457. ex Reg. 187. Chartoph. reg. ch. 282 : Pierre du Treg dist au suppliant que son frere, en levant les dismes de l'évesque de Comminge, avoit esté playé et Lancegé ;... il avoit eu ung cop de lance par les eschines.Vide in Lancea.
P. , 1766.
2.
Lanceare, a Gallico Lancer, Jacula mittere, sagittare. Lit.
remiss. ann. 1360. in Reg. 89. Chartoph. reg. ch. 446 : Dicti juvenes concordarunt, quod duo ex ipsis cum aliis duobus, secundum sortem partituræ quam facerent, causa spaciandi sagittarent sive Lancearent de suis sagittis, visuri sic ludendo quæ partitura eorumdem sagittaret sive Lancearet magis prope intersignium.Hinc fenestricula oblongior et strictior in urbium et castrorum muris, per quam sagittarii vel balistarii sagittas suas aut tela in obsidentes lanceabant seu emittebant, Lanceour appellatur, in Charta Guid. de Ruppe ann. 1314. ex Reg. 56. ch. 424 :
Concedimus... quod idem magisterVide supra Lançare.(Arnaldus Leutardi)aut sui heredes... possint ædificare... domum fortem,... cum necessariis muralibus, cranellis, portalibus, archeriis et dictis Lanceours, fossatis et fortaliciis.
P. , 1766.
3.
Lanceare, Lanciare, Hastam, gladium vel cultellum in aliquem
intorquere. Chartul. Major. monast. pro pago Vindoc. ch. 91 : QuemLit. remiss. ann. 1357. in Reg. 85. Chartoph. reg. ch. 74 :(hominem)ob calumniam illam voluit occidere coram illo, Lanceans illi sex vicibus suam hastam.
Plures ictus de gladiis et cutellis contra et super ipsos projecerunt et Lanciaverunt. Donner une Lançade,eodem intellectu, in aliis Lit. ann. 1460. ex Reg. 190. ch. 151 :
Le suppliant donna à icellui Bernart une Lançade par la poitrine, etc.Vide infra Lansare.
Lancearius, Miles gerens lanceam. Ammian. lib. 21 :
Iter suum præire cum Lanceariis et Matthiariis et catervis expeditorum præcepit.Libellus precum Maximi et Faustini :
Ita ut aliquoties solum intempesta raptum per Lancearios de urbe sustulerit.Albertinus Mussatus apud Murator. tom. 10. col. 624 :
Lanceariorum cum hastis longissimis, quas zaldas vocant Itali, ii. millia.Lancearios in Italiam ab Anglis primum fuisse ductos tradit Matth. Villan. lib. 11. cap. 81 :
Ed eglino furono i primi, che recarono in Italia il conducere la gente da cavallo, sotto il nome di Lancie, che prima si conducevano sotto di barbute e bandiere.Ubi id quoque notandum inter equestres copias Lancearios recenseri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lancerius, Eadem notione. Chronic. Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 79 : In quoArtifex lancearum, in Catalogo Sodalium B. Mariæ Deauratæ Tolos.(castro)fuerunt viri pedites balistrerii, et Lancerii trecenti Panormitanenses. Lancerius,
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lanciarius, λογχοφόρος, qui gestat lanceam. Gloss. Lat. Græc. MSS. Sangerm.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lancifer. Hist. Cortus. lib. 2. apud Murator. tom. 12. col. 794 : Milites interclusit de Lanciferis suis cum lanceis longis numero decem millibus.