« »
 
[]« Astraba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 446b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASTRABA
ASTRABA, Tabella, ubi pedes requiescunt, in Glossis Isidori et apud Papiam. Ita Glossæ Lat. Græc. Astraba, σανίς, ὑποπόδιον. Sic enim recte emendant viri docti, pro Astrama ἀστράϐη ab α et στρέφεθαι, quia non vertitur, sed stabile est. Suidæ vero ἀστράϐη, est τὸ ἐπι τῶν ἐφιππίων ξύλον, ὃ ϰρατοῦσιν οἱ ϰαθεζόμενοι. Phavorino et Glossis MSS. τὸ σαγμοσέλιον. Ex quibus conficitur, Astrabas fuisse stapedes secundum Isidorum : secundum Suidam sellæ Arcum, quem Arçon vulgo dicimus, vel sellam ipsam, ut est in Anonymi loco allato a Suida, aut instratum sellæ, juxta Phavorinum. Denique in Glossar. Anglo-Sax. Ælfrici : Astraba forbret exponitur. Somnero vero forbret, confractus, id est, forte curvatus, quomodo est sellæ arcus. f. for-bred, tabella prior. Vide Arctio, et Joannem Tzetzem Chil. 9. v. 850. Nicetam in Man. lib. 2. n. 7. etc. Confer Forcellin.