« »
 
[]« Astur » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 447c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASTUR
ASTUR, Asturco, Asturcus, etc. Accipiter major, qui Astur, Julio Firmico dicitur, Astor, Italis ; Autour, Gallis, Astou Occitanis. Confer Diezii Grammat. Ling. Roman. vol. 1. pag. 4.
Astur. Charta Bertrandi Episcopi Agathensis ann. 1249. in 30. Regesto [] Archivi Regii, ch. 101 :
Et in recognitionem totius feodi antedictus Episcopus ipse debet annuatim Comiti et hæredibus suis unum saurum Asturem et unam marcam argenti, si fuerit requisitus.
Asturco, Papiæ, Accipiter major. Ebrardus Betuniensis in Græcismo cap. 9 :
Asturco Dextrarius est, Astur caput ejus,
Nam prius Astur equum dextrandi repperit usum.
Infra :
Asturco, Quadrupes ; Asturco dicitur ales.
Joan. de Janua : Asturco Dextrarius, ab Astur, pro gente : quia apud illam gentem hujusmodi equi abundant. Est etiam idem quod Accipiter. Idem Papias : Asturco, equus ambulator.
Austurco, apud Radulphum Hengham in Summa Magna, cap. 1. pag. 6.
Austurcius Sorus, apud Bractonum lib. 5. tract. 1. cap. 2. § 1.
Asturcus, in Chronico Cambriæ :
Feofavit Odoardum de Clerke de quarta parte... pro custodia Asturcorum suorum.
Austurcus, in Fleta lib. 2. cap. 41. § 7.
P. Carpentier, 1766.
Asturcus. Charta Philippi VI. reg. Franc. ann. 1328. in Reg. 65. Chartoph. reg. ch. 217 :
Et sua pecora in prædictis nemoribus immittendi et depascendi, locis vocatis los ayres Asturcorum exceptis, licentiam habeant. Asturcier,
pro Autoursier, accipitrum institutor, apud Rabelais. lib. 1. cap. 55. Autrucier, eadem notione, in Proscript. Petri de Craon ann. 1392. ex Memor. E. Cam. Comput. Paris. fol. 277. r° :
Hennequin queux de messire Pierre de Craon, Jehanin son Autrucier, etc. Otruchers et fauconniers,
in Comput. hospitii ducis Normannorum ann. 1348. Vide infra Hostoarius. Gemma Gemmarum : Asturcarius, idem falconarius.
Austur, apud Fridericum II. lib. 2. de Venat. cap. 2 :
Sunt et de avibus rapacibus Austures, Sperverii : et istæ comprehenduntur sub Accipitre. Omnes autem aves rapaces, tam istæ, quibus homines utuntur, quam aliæ, quibus non utuntur, sub istis duobus generibus comprehenduntur, scilicet in Falcone et Accipitre. Et quamvis hoc nomen Accipitris plures attribuant soli Austuri, nos tamen dicimus, ipsum esse genus omnium avium rapacium, quæ capiendo et non feriendo, ut Falco, venantur, sicut prædicti Austur et Sperverius, utpote hoc nomen ab Accipio, Accipis, derivatum.
Austorius, in 1. Regesto Constabulariæ Burdegal. fol. 131 :
Unum Austorium saurum vel mutatum.
Austor
, in Foris Beneharnensib. tit. 1. art. 27.
Austors et Esparbers
, in Consuetud. Solensi tit. 13. art. 9. 10. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 106 :
Rusticus si invenerit... Accipitrem, i. Austor, statim denunciet domino suo, et accipiat ab eo qualem mercedem inde ei senior dare voluerit.
Ostorius. Charta Communiæ Rotomag. ann. 1207 :
Vicecomes Rothomagensis de qualibet navi habebit 20. solidos et Cambellanus de Tanquarvilla unum Ostorium, vel 16. solidos si nullum Ostorium habuerint.
Le Roman de la Prise de Hierusalem par Titus, MS. :
Cent Oustor, cent griefaut, et cent paile roé.
Le Roman de Gaydon MS. :
Et voit venir o lui un Escuier,
Qui sor son point portoit un Ostor gruier.
Le Roman de Vacce MS. :
Bien sout espreuvier duire, et Ostor, et faucon.
[]
P. Carpentier, 1766.
Nostris Othou, unde Otthouer, locus ubi nutriuntur accipitres. Lit remiss. ann. 1345. in Reg. 68. Chartoph. reg. ch. 174 :
Un varlet fauconnier, qui lors estoit audit Martin, et li gardoit un Otthouer, li rapporta que un autre vallet,.. là où il estoient alez voler ensemble, avoit voulu battre ledit vallet dudit Martin et li tuer ledit Othou.