« Atans » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 449b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ATANS
ATANS, Ædicula, appensum muro tectum, Gall. Appentis, idem quod Attegia. Vide in hac voce. Libert. MSS. concessæ Barcin. ann.
1283. a Petro II. reg. Aragon. :
Item quod nemo potest habere Atans in muris civitatis, nisi cum pariete burcegna, nisi faciat cum voluntate illius, cujus murus est.Rursum :
Quis potest habere Atans. Item quod quilibet potest habere Atans perlarchi pro traves in pariete vicino, sine impedimento lucernarum vicini, qui fuerunt ibi per xxx. annos.Sunt capita 58. et 64. Consuetud. Barcelon. quas
Recognoverunt proceresvulgo dicunt, cum quibus legendum est nisi in pariete burcega, et infra habere Atans per larc e per traves. Confer etiam consuetud. antiq. de servitut. ap. Barcel. art. i. 39. 40. et 60. in Pragmat. Catal. vol. 2. pag. 71. Adant, eodem sensu, vide supra in Apantitium.