« »
 
[]« Ataraçanæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 449b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ATARACANAE
ATARAÇANÆ, Armamentarium, Gall. Arsenal, ab Hispanico Ataraçana, ejusdem notionis. Chronicon. S. Ferdinandi Regis Castellæ tom. 7. Maii pag. 350 :
Latissima tamen est arenaria in spatio quod inter turrim prædictam et pontem procurrit, ubi inter portam Trianensem et postica Ataraçanarum, id est armamentarii, hodie postica Carbonaria dicta, media est speciosissima nunc porta del Arenal.
P. Carpentier, 1766.
Hæc inter annotata, non vero in Chronico Ferdinandi, leguntur.